라틴어 문장 검색

urbanitas est virtus quaedam in breve dictum coacta et apta ad delectandos homines in adfectum animi, maxime idonea ad resistendum vel , prout quaeque res aut persona desiderat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 213:2)
nullus enim rationi magis obstat adfectus et fert extra causam plerumque et deformia convicia facere ac mereri cogit et in ipsos nonnunquam iudices incitat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 231:2)
lex de expositis ad adfectum pertinet;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 21:1)
Et ideo qualitas maxime oratoris recipit operam, quia in utramque partem plurimum est ingenio loci, nec usquam tantum adfectus valent.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 187:5)
qua in causa praeponendae prooemiis quaestiones, qua praeparatione praemuniendae, quid iudicis animus accipere possit statim dictum, quo paulatim deducendus, singulis an universis opponenda refutatio, reservandi perorationi an per totam actionem diffundendi adfectus, de iure prius an de aequitate dicendum;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 276:1)
oratoris officium docendi, movendi, delectandi partibus contineri, ex quibus ad docendum expositio et argumentatio, ad movendum adfectus pertinerent, quos per omnem quidem causam sed maxime tamen in ingressu ac fine dominari.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 8:6)
atque ego illos credo, qui aderant, nec sensisse quid facerent nec sponte iudicioque plausisse, sed velut mente captos et quo essent in loco ignaros erupisse in hunc voluptatis adfectum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 68:2)
fingere, ut primo libro dixi, Graecis magis concessum est, qui sonis etiam quibusdam et adfectibus non dubitaverunt nomina aptare, non alia libertate quam qua illi primi homines rebus appellationes dederunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 93:2)
sine dubio enim, qui dicit expugnatam esse civitatem, complectitur omnia quaecunque talis fortuna recipit, sed in adfectus minus penetrat brevis hic velut nuntius.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 130:3)
non enim proprium erat, quod daremus his adfectibus, nomen.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 225:5)
Et sunt plurima ita posita ab iis, qui sermonem primi fecerunt aptantes adfectibus vocem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 250:1)
iam vero adfectus nihil magis ducit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 22:1)
qui adfectus erunt vel concitati detracta voce libera et effrenatiore, iracundia, obiurgatione, optatione, exsecratione?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 50:4)
quae vero sunt augendis adfectibus accommodatae figurae, constant maxime simulatione.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 73:1)
quam idem Cicero reticentiam, Celsus obticentiam, nonnulli interruptionem appellant, et ipsa ostendit aliquid adfectus vel irae, ut.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 101:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION