라틴어 문장 검색

Itaque cum irasci contigerit, caveant homines (si modo dignitatis suae velint esse memores) ne iram suam cum metu eorum quibus irascuntur, sed cum contemptu coniungant, ita ut superiores potius videantur quam inferiores.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LV. [ = English LVII] DE IRA 4:5)
Prius est acerbitas verborum, praecipue aculeatorum et ei quem ferimus propriorum.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LV. [ = English LVII] DE IRA 5:14)
Cum gens aliqua prius bellicosa ad mollitiem et luxuriam degenerat, de bello certa esse possit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LVI. [ = English LVIII] DE VICISSITUDINE RERUM 7:13)
Qua nouitate soni prius hac regione leoni Prorsus inaudita, pelli timet arce potita.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, IX. De duobus ursis et rege eorum 10:15)
Sic manet intactum prius in nichilumque redactum".
(BALDO, NOUUS ESOPUS, X. De columba, mure, coruo, testudine et capreolo 11:12)
Tale quod exemplum tibi, corue, sit ut documentum, Quo punire modo ualeas tua pignora, prodo:
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XVI. De coruo et angue 17:21)
Quisquis enim fodit foueam, quem subdolus odit, Atque repentinam parat huic inferre ruinam, Iuxta psalmistam foueam prius incidit istam, Per quam punitum constat scelus ante cupitum.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XIX. De uiro, dracone et simia 20:20)
Huius et, ut scitis, nimis impar sum modo litis.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXI. De lepore, gatto et pardo 22:20)
Talia uelle pati tecum sumus ire parati, Teque iuuaturi super hec prius et ruituri, Si demum nostri dominaberis, utpote nosti, Collaque tam lenis domini subdemus habenis".
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXII. De camelo, coruo, lupo, ursa et leone 23:17)
Deque prius mille gregis huius id egerat ille.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXV. De ueruecibus et coco regis 26:3)
Namque prius pactum recolentes tam male fractum, Condicione pari cuiquam timuere iugari, Tuta fides ueri cum nusquam possit haberi, In iam promissis etiam iurantibus ipsis, Atque supradicti tamen hii periere relicti, Nam quia cesserunt a foedere, quod pepigerunt, Nec sociae morti cogerunt pectore forti.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXV. De ueruecibus et coco regis 26:8)
"Nil" ait, "expectes me ferre, quod hinc modo uectes, Cum dape non uili, studio saciatus herili, Peruigili cura seruem pecus ipsaque rura.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXVI. De cane et lupo 27:11)
Ille sui captus non inmemor, eius et actus, Instat mille modis uinctum dissoluere nodis, Vique iuuat dentis prius huic non ultro nocentis.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXXI. De leone et mure 34:9)
Os sed ut admouit, se tandem perfida nouit Digne delusam, prius hac dape fraudis abusam.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXXII. De uulpe et ibide 35:7)
Sed prius ostendi placet hec uia, que sit agendi:
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXXIII. De ceruo et equo 36:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION