라틴어 문장 검색

Nomine vero principii Filium designat, id est divinam rationem seu sapientiam, in qua per providentiam cuncta prius consistere quodammodo habuerunt, atque ibidem incipere quam in effectum operis ducerentur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 11:10)
Bene et eum a serpente non esse seductum, cum seduceretur mulier, testatur Apostolus (I Tim. II, 14), qui tamen amore mulieris gustatum ei fructum porrigentis, cum eam contristare nollet, in transgressionem prorumpit, amplius de misericordia Dei quam oporteret praesumens, quem ad ignoscendum facilem existimabat, pro tam levi quae ei videbatur, offensa;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 11:23)
Qui etiam videlicet Filius quoties humanitas ejus opem unitae sibi divinitatis implorat, aut quascunque ei preces fundit, solo Patris utitur vocabulo, ipsam scilicet commemorando potentiam qua potens est efficere quod rogatur, veluti cum dicit:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 15:7)
" Ex ipsa nostra locutione cognoscitis quia prius vox sonat ut Verbum postmodum possit audiri, Joannes ergo vocem se esse asserit, quia Verbum praecedit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 17:12)
Sicut verbum audibile in auditore praecedit intelligibile, quia videlicet prius vox sonat, ut postmodum ex ea intellectus concipiatur:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 17:17)
Quod si hoc referant ad Messiam illum, scilicet maximum prophetam, ut aiunt, quem exspectant, qui tamen secundum eos homo purus erit, non etiam Deus, ostendant quis egressus ejus aeternus sit, vel unde aeternaliter egrediatur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 24:9)
Verbum itaque illud quo coeli firmati sunt, et ideo prius est his quos constituit, creatum non est, imo creator ipse qui Deus, quo coeli firmati sunt.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 25:9)
quod qui ignorat, legat saltem Hieronymum contra Jovinianum, et viderit quanta de eorum virtutibus et caeterorum gentilium referat, ad impudentiam scilicet illius haeretici conterendam.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 29:8)
Nemo itaque miretur, si ab ipsis quoque philosophis, qui tot sanctorum assertionibus ad divinitatis notitiam ipso etiam Domino revelante conscenderunt, testimonia inducamus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 30:2)
Bene autem et per indignos sive infideles maxima Deus operatur, qui verbis asini prophetam docuit (Num. XXII, 28), ne si per magnos tantum magna operaretur, virtutibus meritisque hominum magis quam divinae gratiae haec tribuerentur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 30:16)
Similiter et illos qui mundum istum visibilem summum Deum esse opinantur, admonebat turpitudinis suae, docens esse consequens, ut quilibet lapis tanquam summi Dei particula jure coleretur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 32:8)
Utrum archangeli appellentur virtutes, et quid intra se distent sedes sive dominationes, sive principatus, sive potestates, dicant qui possunt, si tamen possunt probare quod dicunt.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 34:3)
Plato, inquit, procedat in medium, qui tantis equidem saeculis ante puerperium Virginis, ante incarnationem Dei, ante praedictam summae Trinitatis in gentibus veritatem, ineffabiliter unum, tres in divinitate personas, mirabili ingenio, immutabili eloquio quaesivit, invenit, prodidit:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 37:3)
Quod qui ignorat, nec experimento didicit, adhuc legat dictum musicae capitulum et inveniet quomodo Pythagoras ebrium adolescentem sub Phrygii modi sono incitatum, spondeo succinente reddidit duriorem et sui compotem.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 43:11)
Unde et postmodum vir Deo plenus cum ad divini cultus religionem amplificandam templum aedificare disponeret, psalmos qui decantarentur, composuit, et omnium musicorum instrumentorum genera congregavit, ut tam vocum quam sonorum consonantiis rudem alliceret populum, per quae antea diabolicum in reprobo rege mitigavit tormentum.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 44:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION