라틴어 문장 검색

barbara pars laeva est avidaeque adsueta rapinae, quam cruor et caedes bellaque semper habent, cumque sit hibernis agitatum fluctibus aequor, pectora sunt ipso turbidiora mari.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 1111)
cur ego tot gladios fugi totiensque minata obruit infelix nulla procella caput?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 29)
effugit hibernas demissa antemna procellas, lataque plus parvis vela timoris habent.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 43)
Siquis adhuc istic meminit Nasonis adempti, et superest sine me nomen in urbe meum, suppositum stellis numquam tangentibus aequor me sciat In media vivere barbaria.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 101)
durum calcavimus aequor, undaque non udo sub pede summa fuit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 1017)
ad te, quisquis is es, nostra querella redit, utque sitim nostro possis explere cruore, quantaque vis, avido gaudia corde feras, tot mala sum fugiens tellure, tot aequore passus, te quoque ut auditis posse dolere putem, crede mihi, si sit nobis collatus Ulixes, Neptuni minor est quam Iovis ira fuit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 1131)
ars tua, Tiphy, iacet, si non sit in aequore fluctus:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 337)
nam neque iactantur moderatis aequora ventis, nec placidos portus hospita navis adit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 431)
fert bene praecipites navis modo facta procellas:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 617)
arva relegatum iussisti visere Ponti, et Scythicum profuga scindere puppe fretum, iussus ad Euxini deformia litora veni aequoris - haec gelido terra sub axe iacet - nec me tam cruciat numquam sine frigore caelum, glaebaque canenti semper obusta gelu, nesciaque est vocis quod barbara lingua Latinae, Graecaque quod Getico victa loquella sono est, quam quod finitimo cinctus premor undique Marte, vixque brevis tutum murus ab hoste facit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 229)
quaeque gravi nuper plus quam quassata procella est, quod superest, tutum per mare navis eat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 510)
vidi ego naufragium qui risit in aequora mergi, et " numquam" dixi " iustior unda fuit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 87)
nostra per adversas agitur fortuna procellas, sorte nec ulla mea tristior esse potest.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 123)
hanc fugit exclusis Aegyptia plaga procellis, 1 haec regis Pharii regnum ferale resolvit, deque potestatis mundanae grandine densa eripit Abraham cum stirpe et gente fideli.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3115)
ipsa Deum virtus factorum et mira loquantur, insanos video subito mitescere ventos cum iubeat Christus, video luctantia magnis aequora turbinibus tranquillo marmore tendi imperio Christi, video calcatus eundem cum patitur gurges tergum solidante liquore.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3217)

SEARCH

MENU NAVIGATION