라틴어 문장 검색

Coronam auream et baen, quam misistis, suscepimus; et parati sumus facere vobiscum pacem magnam et scribere praepositis regis remittere vobis, quae indulsimus.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 13장37)
Audivit enim quod appellati sunt Iudaei a Romanis amici et socii et fratres, et quia susceperunt legatos Simonis gloriose;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 14장40)
Et suscepit Simon et placuit ei, ut summo sacerdotio fungeretur et esset dux et princeps gentis Iudaeorum et sacerdotum et praeesset omnibus ".
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 14장47)
Et suscepit eos filius Abubi in munitiunculam, quae vocatur Doc, cum dolo, quam aedificavit; et fecit eis convivium magnum et abscondit illic viros.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 16장15)
Et nobis quidem ipsis, qui hoc opus breviandi causa suscepimus, non facilem laborem, immo vero negotium plenum vigiliarum et sudoris assumpsimus.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 2장26)
Sed post Seleuci vitae excessum, cum suscepisset regnum Antiochus, qui Epiphanes appellabatur, ambiebat Iason frater Oniae summum sacerdotium,
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 4장7)
Et magnifice ab Iasone et civitate susceptus, cum facularum luminibus et acclamationibus introductus est; deinde sic in Phoenicen exercitum convertit.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 4장22)
At ille respondens patria voce dixit: " Non faciam ". Propter quod et iste, sequenti loco, tormenta suscepit sicut primus.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 7장8)
Ne timeas carnificem istum, sed dignus fratribus tuis effectus suscipe mortem, ut in illa miseratione cum fratribus tuis te recipiam ".
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 7장29)
respiciens autem quod et pater meus, quibus temporibus in superiora loca duxit exercitum, ostendit, qui susciperet principatum;
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 9장23)
Hic enim, suscepto regno, constituit super negotia regni Lysiam quendam Coelesyriae et Phoenicis ducem primarium.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 10장11)
Atque una cum ipso etiam Idumaei, qui tenebant opportunas munitiones, exercebant Iudaeos et fugatos ab Hierosolymis suscipientes bellum alere tentabant.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 10장15)
Dans itaque procurationem Creatori mundi, exhortatus suos, ut fortiter dimicarent usque ad mortem pro legibus, templo, civitate, patria, institutionibus, circa Modin exercitum constituit.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 13장14)
Haec agentem interrogavit me Halmius velemne labores suscipere necessarios ad opera Boetii mathematica edenda, nec volentem tantum provocavit sed etiam libris manu scriptis quibus optimis potuit ad me missis simul adiuvit.
(보이티우스, De Arithmetica, Prefationes, Praefatio Editoris 2:1)
Non igitur ambigo, quin pro tua in me benevolentia supervacua reseces, hiantia suppleas, errata reprehendas, commode dicta mira animi alacritate suscipias.
(보이티우스, De Arithmetica, Prefationes, Praefatio Boetii 3:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION