라틴어 문장 검색

nec diu proditoribus impunita res fuit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 364:1)
idemque Q. Fabi Maximi dictatoris,cum circumposita ureret, agro pepercit, ut illum tamquam proditorem suspectum faceret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII Periocha11)
et non ferme desunt irarum indulgentes ministri, qui avidos atque intemperantes suppliciorum animos ad sanguinem et caedes inritent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 327:1)
Hippocrates inde Murgantiam, Himilco Agrigentum sese recepit, cum acciti a proditoribus nequiquam ad Hennam exercitum admovissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 501:1)
id ad Faleriorum Pyrrhique proditorem tertium transfugis documentum esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 571:2)
Arpi sine clade ullius praeterquam unius veteris proditoris, novi perfugae, restituti ad Romanos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 601:1)
ceteri proditores ea quae composita erant expectabant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 127:2)
nam et Romana erat, a proditoribus ad hoc ipsum praeparata, et inscienter a Graeco inflata quis aut quibus signum daret incertum efficiebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 141:2)
ibi proditores conglobati cum popularium agmen patentibus portis accepissent, ubi Romanos fusos ad urbem ferri viderunt, conclamant instare Poenum, permixtosque et hostis urbem invasuros, ni propere portas claudant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 230:1)
Lucanum proditorem ac transfugam omnes peterent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 256:1)
ceterum ut coram coarguebantur, et quaestio ex ministris facinoris foro medio haberi coepta est, fassi omnes, atque in dominos servosque conscios animadversum est;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 389:1)
profecti ab Regio, scalas ad editam altitudinem arcis fabricatas portantes, media ferme nocte ex eo loco unde convenerat signum dedere proditoribus arcis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 92:1)
hunc nuntium ac simul venenum ferens minister cum ad Sophonibam venisset, accipio inquit nuptiale munus, neque ingratum, si nihil maius vir uxori praestare potuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 199:2)
servus erat Zeuxippi, totius internuntius et minister rei, quem indicem Pisistratus timens eo ipso timore ad indicium protraxit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 351:2)
et cum ad eam rem tempus et ratio convenisset, a Gorgopa proditor interficitur, intentiusque ab uno urbs defendebatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 340:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION