라틴어 문장 검색

si sint duae roboris eiusdem in urbe gentes, deposcant haec Volscos sibi, illa Aequos, populo Romano tranquillam pacem agente omnes finitimos subigi populos posse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 543:1)
obsessaque urbs foret super bellum annona premente - transierant enim Etrusci Tiberim, - ni Horatius consul ex Volscis esset revocatus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 568:2)
dum haec ad Veios geruntur, Volsci Aequique in Latino agro posuerant castra populatique fines erant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 589:1)
missus tamen ab Roma consul in Volscos C. Nautius;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 590:2)
nullum genus calamitatis contumeliaeque non editum in Volscos est, nec tamen perpelli potuere ut acie dimicarent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 591:1)
Claudius in Volscos missus, Quinctio Aequi provincia evenit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 641:2)
nihil eorum Volsci nesciebant, instabantque eo magis sperantes idem certamen animorum adversus Appium habiturum exercitum Romanum quod adversus Fabium consulem habuisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 648:1)
cum maxime agmen e castris explicaretur, Volsci, ut eodem signo excitati, novissimos adoriuntur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 654:1)
eodem anno Valerius consul cum exercitu in Aequos profectus cum hostem ad proelium elicere non posset, castra oppugnare est adortus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 676:1)
non ultra videbatur latura plebes dilationem agrariae legis, ultimaque vis parabatur, cum Volscos adesse fumo ex incendiis villarum fugaque agrestium cognitum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 683:1)
melius in Volscis imperatum est;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 686:3)
dum Aequi Volscique Romanos exercitus tenent, Sabini usque ad portas urbis populantes incessere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 688:1)
et in Volscis res publica egregie gesta cum ducis tum militum opera.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 694:1)
Intercessere pauci dies, velut tacitis indutiis utrimque quiete sumpta, per quos ingens vis hominum ex omnibus Volscis Aequisque populis in castra venit, haud dubitans si senserint Romanos nocte abituros.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 697:1)
Volscos species armatorum peditum, quos et plures esse et Romanos putabant, fremitus hinnitusque equorum, qui et insueto sedente equite et insuper aures agitante sonitu saeviebant, intentos velut ad impetum hostium tenuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 700:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION