라틴어 문장 검색

ad quem accipiendum profectus, ab Arrio centurione, qui eum tenebat, paene est interemptus, nisi se prae- cipitasset in Mincium:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, poem pr, commline 129)
postea enim ex inproviso Palae- mon adveniet.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA TERTIA., commline 283)
vel qui quasi requirentis est, cum subito Palaemon adveniat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA TERTIA., commline 502)
profectus itaque cum tardaret, Phyllis et amoris impa- tientia et doloris impulsu, quod se spretam esse credebat, laqueo vitam finivit et conversa est in arborem amygdalum sine foliis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA QVINTA., commline 104)
iurgia codri Codrus dux Atheniensium fuit, qui, orto bello inter La- conas et Athenienses cum respondisset oraculum, illos posse vin- cere, quorum dux perisset, et hostes scientes a Codro abstinerent, ha- bitu humili profectus est ad hostium vicina tentoria et illic iurgio eos in suam caedem instigavit et a nullo cognitus fecit locum oraculo:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA QVINTA., commline 117)
nam per synaeresin dictum est, sicut supra "furtumque Promethei" pro 'Promethei+'. Tereus autem rex Thracum fuit, qui cum Atheniensibus tulisset auxilium ac Pan- dionis, Athenarum regis, filiam, Procnen nomine, duxisset uxorem et post aliquantum tempus ab ea rogaretur, ut sibi Philomelam sororem suam videndam accersiret, profectus Athenas dum adducit puellam, eam vitiavit in itinere et ei linguam, ne facinus indicaret, abscidit, inclusamque in stabulis reliquit, ementitus coniugi eam per- isse naufragio.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEXTA., commline 782)
nam aliter patriam dicimus defendere, aliter hostes, ut "hunc, oro, defende fu- rorem". iam venit aestas torrida iam advenit, iam adpropin- quat:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEPTIMA., commline 473)
post Liber pater adveniens a Dione vel eius uxore receptus ho- spitio est, qui cum amata a se Caroea coitum miscuit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA OCTAVA., commline 2919)
sed cum inde aegre Liber profectus esset, cogente amoris inpatientia denuo ad hospites redit, causam praetendens dedicandi fani, quod ei rex voverat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA OCTAVA., commline 2920)
'tibi', id est propter te, nox advenit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA OCTAVA., commline 303)
quam cum a praedonibus raptam Daphnis per totum orbem quaesisset, invenit in Phrygia apud Lityersem regem servientem, qui hac lege in advenas saeviebat, ut cum multas segetes haberet, peregrinos advenientes secum metere faceret victosque iuberet occidi.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA OCTAVA., commline 686)
usque eo nos longa vita perduxit, ut audiremus dicentem 'migrate, haec mea sunt'. interpositum sane est 'quod numquam veriti sumus'. aduena nostri qui advenerit in nostros agros.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA NONA., commline 24)
nam alia neglecta possunt habere emendationem, tem- pestas adveniens, nisi ante provideris, universa subvertit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 3385)
quod autem ait Plautus in Aulularia, cuius illi utuntur exemplo, "Cererin nuptias facturi estis, qui sine temeto huc advenitis?"
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 3444)
quae res in haec animalia cadere minime possunt, quae nihil suum habent, sed naturam aeris sequuntur et pro eius qualitate aut laeta videntur aut tristia, nec praedicere aeris naturam videntur, sed eam vel prosperam vel adversam advenientem sequuntur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 4155)

SEARCH

MENU NAVIGATION