라틴어 문장 검색

nec ultra expectato quam dum sacrificii gratia Claudius Ostiam proficisceretur, cuncta nuptiarum sollemnia celebrat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 26장9)
profectique Romam dum aliis curis intentum Neronem opperiuntur, inter ea quae barbaris ostentantur intravere Pompei theatrum, quo magnitudinem populi viserent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 54장4)
atque ubi dicendam ad causam introissent, laetatum erga coniuratos et fortuitus sermo et subiti occursus, si convivium, si spectaculum simul inissent, pro crimine accipi, cum super Neronis ac Tigellini saevas percontationes Faenius quoque Rufus violenter urgeret, nondum ab indicibus nominatus, et quo fidem inscitiae pararet, atrox adversus socios.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 58장4)
postremo stagnum calidae aquae introiit, respergens proximos servorum addita voce libare se liquorem illum Iovi liberatori.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 64장7)
Loquentis adhuc verba excipit Soranus proclamatque non illam in provinciam secum profectam, non Plauto per aetatem nosci potuisse, non criminibus mariti conexam:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 32장1)
agitatum secreto num et Piso proficisceretur, maiore praetextu, illi auctoritatem senatus, hic dignationem Caesaris laturus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 19장7)
fuere qui proficiscenti Othoni moras religionemque nondum conditorum ancilium adferrent:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 89장7)
Non ut ad pugnam sed ad bellandum profecti confluentis Padi et Ardae fluminum, sedecim inde milium spatio distantis, petebant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 40장1)
et explorato iam profectos amicos, noctem quietam, utque adfirmatur, non insomnem egit:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 49장7)
Posito ubique bello magna pars senatus extremum discrimen adiit, profecta cum Othone ab urbe, dein Mutinae relicta.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 52장1)
Dolabella audita morte Othonis urbem introierat:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 63장2)
nocte, qua proficiscebatur legio, relictis passim ignibus pars Taurinae coloniae ambusta, quod damnum, ut pleraque belli mala, maioribus aliarum urbium cladibus oblitteratum.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 66장10)
onerabant multitudinem obvii ex urbe senatores equitesque, quidam metu, multi per adulationem, ceteri ac paulatim omnes ne aliis proficiscentibus ipsi remanerent.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 87장5)
quae grata sane et popularia, si a virtutibus proficiscerentur, memoria vitae prioris indecora et vilia accipiebantur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 91장4)
longe alia proficiscentis ex urbe Germanici exercitus species:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 99장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION