라틴어 문장 검색

Non hic Tantaleam domum retexam, qua mixtum Pelopea per parentem est prolis facta soror novoque monstro infamem genuit pater nepotem;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Felicem20)
Quid quod Caesaribus ferax creandis, felix prole virum, simul dedisti natos cum genitore principantes?
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Consentium25)
si natalibus servanda reverentia est, quia et hos non omittendos euangelista monstravit (nam Lucas laudationem Iohannis aggressus praestantissimum computavit, quod de sacerdotali stirpe veniebat, et nobilitatem vitae praedicaturus prius tamen extulit familiae dignitatem):
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Perpetuo salutem 17:1)
uxor illi de Palladiorum stirpe descendit, qui aut litterarum aut altarium cathedras cum sui ordinis laude tenuerunt, sane quia persona matronae verecundam succinctamque sui exigit mentionem, constanter adstruxerim respondere illam feminam sacerdotiis utriusque familiae, vel ubi educta crevit vel ubi electa migravit, filios ambo bene et prudenter instituunt, quibus comparatus pater inde felicior incipit esse, quia vincitur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Perpetuo salutem 24:1)
quousque tua te Taionnacus patriciae stirpis lassabit agricolam?
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Syagrio suo salutem. 1:3)
"hic tibi, quem tanta meliorem stirpe creavit magnanimus Tydeus, Ithacis ego ductor Ulixes."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권 1:27)
"sed mihi curarum satis est pro stirpe virili:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권148)
"raptam Scythico de litore prolem non tulit Aeetes ferroque et classe secutus semideos reges et ituram in sidera puppim:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 2권34)
Par operi sedes, hinc obvia limina pandit, qui fessus bellis adscitae munere prolis primus iter nostris ostendit in aethera divis;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, equus maximus Domitiani Imp.10)
"salve, magnorum proles genitorque deorum, auditum longe numen mihi!"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, equus maximus Domitiani Imp.32)
"satis o nimiumque priores despexisse procos, etenim hic tibi sanguine toto deditus unam omnes inter miratur amatque nec formae nec stirpis egens, nam docta per urbem carmina qui iuvenes, quae non didicere puellae?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, epithalamion in Stellam et Violentillam80)
"nunc mecum, Epidauria proles, hinc" ait "i gaudens:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, soteria Rutili Gallici35)
Quid mihi gaudenti proles Cyllenia virga nuntiat?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, Glauctas Atedii melioris delicatus84)
neque enim magis ille trahentem spernit et ignota credit de stirpe nepotum.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, Glauctas Atedii melioris delicatus87)
illa dei veteres animata calores uberibus stagnis obliquo pendula trunco incubat atque umbris scrutatur amantibus undas, sperat et amplexus, sed aquarum spiritus arcet nec patitur tactus, tandem eluctata sub auras libratur fundo rursusque enode cacumen ingeniosa levat, veluti descendat in imos stirpe lacus alia.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, arbor Atedii Melioris24)

SEARCH

MENU NAVIGATION