라틴어 문장 검색

ut servus Dolabellae, cum interrogaretur an dominus eius auctionem proposuisset, domum, inquit, vendidit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 208:5)
ut, qui testem dicentem se a reo vulneratum interrogaverat an cicatricem haberet, cum ille ingentem in femine ostendisset, latus, inquit, oportuit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 209:1)
et Fulvius Propinquus legato interroganti an in tabulis, quas proferebat, chirographus esset, et verus, inquit, domine.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 209:4)
neque alia dicuntur in altercatione, sed aliter, aut interrogando aut respondendo.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 223:3)
et, interrogatus, cuius veneno moreretur respondit, Non expedit tibi scire.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 119:2)
nam si est, qui possit interrogari, solvet ambiguitatem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 119:3)
multos enim, quibus loquendi ratio non desit, invenias quos curiose potius loqui dixeris quam Latine, quomodo et illa Attica anus Theophrastum, hominem alioqui disertissimum, adnotata unius adfectatione verbi, hospitem dixit nec alio se id deprehendisse interrogata respondit, quam quod nimium Attice loqueretur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 37:4)
ut interrogando urgeat;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 43:8)
ut rursus quasi ad interrogata sibi ipse respondeat;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 43:9)
quid enim tam commune quam interrogare vel percontari?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 53:1)
interrogamus etiam quod negari non possit, dixitne tandem causam C. Fidiculanius Falcula?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 55:2)
est aliqua etiam in respondendo figura, cum aliud interroganti ad aliud, quia sic utilius sit, occurritur, tum augendi criminis gratia, ut testis in reum rogatus, an ab reo fustibus vapulasset, Et innocens, inquit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 59:1)
ceterum et interrogandi se ipsum et respondendi sibi solent esse non ingratae vices, ut Cicero pro Ligario, quem igitur hoc dico?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 61:2)
et vos interrogo, et quid tandem fieri oportuit?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 68:3)
aut, quod est multo ineptius, compositionibus ambiguis, ut in illa controversia, in qua infamis amore filiae virginis pater raptam interrogat, a quo vitiata sit, quis te, inquit, rapuit?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 116:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION