라틴어 문장 검색

Serpsit tamen latius in proximos bellum, omnisque late Cephallenia, Zacynthos et quidquid insularum in eo mari inter Ceraunios montes iugumque Maleum Aetoli belli accessio fuerunt.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM AETOLUM 4:2)
quod ideo non est reprehendendum, quod non ea late exsequitur, sed capitatim et breviter transit quae latius explanat in singulis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 1775)
quod accidit etiam, si de una re quaeratur aliqua sed plures petant, vel eodem iure ut proximitatis vel diverso, ut cum hic testamento, ille proximitate nitetur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 178:1)
Quod tamen habeat interim intra se proprietatem quandam et spiritum innatum, quo se et citius attollat et latius diffundat, eodem modo invenire est regna et status ambitu quidem et regionum tractu valde ampla, quae tamen ad fines ulterius proferendos aut latius imperandum sunt minus apta.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIX. DE PROFERENDIS FINIBUS IMPERII 3:6)
Denique ablata Syria emanabat latius malum, hostibus sub auxilii specie sibi vincentibus, nisi Ventidius, et hic legatus Antonii, incredibili felicitate et Labieni copias ipsumque Pacorum et omnem Parthicum equitatum toto inter Oronten et Euphraten sinu late cecidisset.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM PARTHICUM SUB VENTIDIO 5:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION