라틴어 문장 검색

Nam divitiarum et formae gloria fluxa atque fragilis est, virtus clara aeternaque habetur.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 1장6)
Eas divitias, eam bonam famam magnamque nobilitatem putabant.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 7장10)
Laudis avidi, pecuniae liberales erant, gloriam ingentem, divitias honestas volebant.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 7장11)
Qui labores, pericula, dubias atque asperas res facile toleraverant, iis otium divitiaeque optanda alias, oneri miseriaeque fuere.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 10장2)
Postquam divitiae honori esse coepere et eas gloria, imperium, potentia sequebatur, hebescere virtus, paupertas probro haberi, innocentia pro malevolentia duci coepit.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 12장1)
Igitur ex divitiis iuventutem luxuria atque avaritia cum superbia invasere:
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 12장2)
Quibus mihi videntur ludibrio fuisse divitiae:
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 13장3)
eo profusius omnibus modis quaestui atque sumptui deditus erat.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 13장12)
Itaque omnis gratia, potentia, honos, divitiae apud illos sunt aut ubi illi volunt;
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 20장10)
contra illis annis atque divitiis omnia consenuerunt.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 20장16)
Etenim quis mortalium, cui virile ingenium est, tolerare potest illis divitias superare, quas profundant in exstruendo mari et montibus coaequandis, nobis rem familiarem etiam ad necessaria deesse?
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 20장18)
Cum tabulas, signa, toreumata emunt, nova diruunt, alia aedificant, postremo omnibus modis pecuniam trahunt, vexant, tamen summa lubidine divitias suas vincere nequeunt.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 20장20)
En illa, illa, quam saepe optastis, libertas, praeterea divitiae, decus, gloria in oculis sita sunt;
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 20장24)
Ea tempestate plurumos cuiusque generis homines adscivisse sibi dicitur, mulieres etiam aliquot, quae primo ingentis sumptus stupro corporis toleraverant, post, ubi aetas tantummodo quaestui neque luxuriae modum fecerat, aes alienum grande conflaverant.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 24장5)
At nos non imperium neque divitias petimus, quarum rerum causa bella atque certamina omnia inter mortalis sunt, sed libertatem, quam nemo bonus nisi cum anima simul amittit.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 33장6)

SEARCH

MENU NAVIGATION