라틴어 문장 검색

nam cum in concilio dixisset tuenda mediterranea Acarnaniae esse et omnibus qui arma ferrent exeundum ad Medionem et Thyrreum, ne ab Antiocho aut Aetolis occuparentur, fuere qui dicerent nihil attinere omnes tumultuose concitari, satis esse quingentorum hominum praesidium.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 140:1)
inde Pellinaeum, ubi Philippus Megalopolitanus cum quingentis peditibus et equitibus quadraginta in praesidio erat, circumsidunt et, priusquam oppugnarent, mittunt ad Philippum qui monerent ne vim ultimam experiri vellet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 161:1)
et ipse eo decem milia fere peditum ex iis, qui postea venerant ex Asia, expleta et equites quingentos duxit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 183:1)
nec praeter quingentos, qui circa regem fuerunt, ex toto exercitu quisquam effugit, etiam ex decem milibus militum, quos Polybio auctore traiecisse secum regem in Graeciam scripsimus, exiguus numerus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 242:1)
revocatos inde a medio ferme die milites cum in duas divisisset partes, unam radicibus montium circumduci ad rupem iussit, quae fastigio altitudinis par, media valle velut abrupta erat ab arce;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 296:1)
intersunt septem ferme milia passuum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 304:1)
ita numero non ferme impares futuros se, ceteris omnibus superiores, et celeritate navium et varietate auxiliorum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 480:2)
inde centum quinque tectis navibus, apertis ferme quinquaginta profecti, primo aquilonibus transversis cum urgerentur in terram, cogebantur tenui agmine prope in ordinem singulae naves ire;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 489:1)
iam ferme triginta in fronte erant, quibus ut aequaret laevum cornu, dolonibus erectis altum petere intendit, iussis qui sequebantur adversus dextrum cornu prope terram proras derigere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 493:1)
Acilius signo receptui dato suos in castra medio ferme die reduxit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 50:1)
cum tredecim milibus peditum et quingentis equitibus consul veniebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 57:1)
postero die insidiis medio ferme viae positis ad eliciendum extra moenia Macedonem Romani ad urbem agmine iere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 152:1)
eodem ferme tempore et Antiochus ab Apamea profectus Sardibus primum, deinde haud procul Seleuci castris ad caput Caici amnis stativa habuit cum magno exercitu mixto variis ex gentibus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 204:1)
id oppidum Colophonium, mari imminens, abest a vetere Colophone duo ferme milia passuum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 297:2)
cum derexissent ad terram proras, quindecim ferme eis naves circa Myonnesum apparuerunt, quas primo ex classe regia praetor esse ratus institit sequi;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 310:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION