라틴어 문장 검색

Quinctius primo noxios tradi sibi iussit et pro quingentis militibus - tot enim interempti erant - quingenta talenta Boeotos conferre.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 363:1)
et cum eo Lysiam procuratorem et praepositum negotiorum, unumquemque habentem exercitum Graecum peditum centum decem milia et equitum quinque milia trecentos et elephantos viginti duos, currus autem cum falcibus trecentos.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 13장2)
tulit prae se auri mille et quingenta quindecim pondo, argenti milia, signati denarium triginta quattuor milia et quingentos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 330:1)
primi Tarentini, deinde Gallograecorum equitum duo milia et quingenti, inde Neocretes mille et eodem armatu Cares et Cilices mille et quingenti et totidem Tralles et quattuor milia caetratorum:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 462:2)
Nam et Graeci, cum animadverterent temere se trecentis quinquaginta quattuor diebus ordinasse annum (quoniam appareret de solis cursu, qui trecentis sexaginta quinque diebus et quadrante zodiacum conficit, deesse anno suo undecim dies et quadrantem), intercalares stata ratione commenti sunt, ita ut octavo quoque anno nonaginta dies, ex quibus tres menses tricenum dierum conposuerunt, intercalarent.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIII. 9:1)
sin autem, date pro illis quingenta talenta argenti, et exterminii, quod exterminastis, et tributorum civitatum alia talenta quingenta; sin autem, veniemus et expugnabimus vos".
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 15장31)
exercitus civium sociorumque minui iussus, ut ex duabus legionibus una legio, quinque milia peditum et trecenti equites essent, dimissis qui plurima stipendia haberent, et sociorum septem milia peditum et trecenti equites relinquerentur, eadem ratione stipendiorum habita in veteribus militibus dimittendis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 405:1)
Verum rex praescius populi in se irruentis, occurrit cum quingentis solum equitibus, quatuor vero millibus peditum, [0674B] bellumque crudele committens circiter mille quingentos occidit ex eis in ore gladii;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 98:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION