라틴어 문장 검색

C. PLINIUS TRAIANO IMPERATORI Maximus libertus et procurator tuus, domine, praeter decem beneficiarios, quos assignari a me Gemellino optimo viro iussisti, sibi quoque confirmat necessarios esse milites sex.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 271)
Qui igitur intra hos proximos decem annos damnati nec ullo idoneo auctore liberati sunt, hos oportebit poenae suae reddi;
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 32 2:1)
si qui vetustiores invenientur et senes ante annos decem damnati, distribuamus illos in ea ministeria, quae non longe a poena sint.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 32 2:2)
non mihi, sacrilegas meretricum ut persequar artes, cum totidem linguis sint satis ora decem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:291)
postmodo creduntur spatio distantia longo tempora bis quini continuasse viri.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권32)
pertica suspensos portabat longa maniplos, unde maniplaris nomina miles habet, ergo animi indociles et adhuc ratione carentes mensibus egerunt lustra minora decem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권67)
nunc fruitur caelo, quod pennis ante petebat, et nitidus stellis quinque decemque micat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권291)
"hanc ego militia sedem, tu pace parasti, inter bis quinos usus honore viros."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권262)
iamque decem menses, et puer ortus erat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권330)
"dulcis erat mercede labor, tempusque secutum, quod subito gratae frangeret artis opus ...1 adde quod aedilis, pompam qui funeris irent, artifices solos iusserat esse decem."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권426)
fugiunt e corpore saetae, cornua decrescunt, fit luminis artior orbis, contrahitur rictus, redeunt umerique manusque, ungulaque in quinos dilapsa absumitur ungues:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 71:8)
Tum digiti coeunt et quinos adligat ungues perpetuo cornu levis ungula, crescit et oris et colli spatium, longae pars maxima pallae cauda fit, utque vagi crines per colla iacebant, in dextras abiere iubas:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 53:3)
Namque ter ad quinos unum Cephisius annum addiderat poteratque puer iuvenisque videri:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 40:8)
Sic magna fuit censuque virisque perque decem potuit tantum dare sanguinis annos, nunc humilis veteres tantummodo Troia ruinas et pro divitiis tumulos ostendit avorum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 33:3)
nec male commissa est nobis fortuna reorum Usque decem deciens inspicienda viris.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 142)

SEARCH

MENU NAVIGATION