라틴어 문장 검색

tum porro locus ac spatium, quod inane vocamus, si nullum foret, haut usquam sita corpora possent esse neque omnino quoquam diversa meare;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 13:5)
Denique iam quoniam generatim reddita finis crescendi rebus constat vitamque tenendi, et quid quaeque queant per foedera naturai, quid porro nequeant, sancitum quando quidem extat, nec commutatur quicquam, quin omnia constant usque adeo, variae volucres ut in ordine cunctae ostendant maculas generalis corpore inesse, inmutabilis materiae quoque corpus habere debent ni mirum;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 15:11)
nam quod saepe homines morbos magis esse timendos infamemque ferunt vitam quam Tartara leti et se scire animi naturam sanguinis esse, aut etiam venti, si fert ita forte voluntas, nec prosum quicquam nostrae rationis egere, hinc licet advertas animum magis omnia laudis iactari causa quam quod res ipsa probetur.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 2:1)
nec refert quicquam quo victu corpus alatur, dum modo quod capias concoctum didere possis artubus et stomachi tumidum servare tenorem.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 23:7)
nam temere in cassum frustra mare saepe coortum saevibat leviterque minas ponebat inanis, nec poterat quemquam placidi pellacia ponti subdola pellicere in fraudem ridentibus undis.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 34:5)
nec nimio cuiquam posses ardore tueri corporis in summo summam fervescere partem, sed potius tepidum manibus proponere tactum et simul ulceribus quasi inustis omne rubere corpus, ut est per membra sacer dum diditur ignis.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 37:10)
et non solum nullum nefastum sed nec comitialem quemquam de adiectis diebus instituit, ne ambitionem magistratuum augeret adiectio.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIV. 12:2)
sed nec pote quisquam Undique nitendo corpus discerpere ferro.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, III. 3:4)
nec limine quisquam Haesit et extremo tunc forsitan urbis amatae Plenus abit visu:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 5:59)
Nullus ab Emathio religasset litore funem Navita, nec terram quisquam movisset arator, Romani bustum populi:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 8:85)
nec sciet quisquam.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, LXVI7)
Ut tu, si viridi tinctos aerugine versus Forte malus livor dixerit esse meos, Ut facis, a nobis abigas, nec scribere quemquam Talia contendas carmina, qui legitur.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, XXXIII2)
De prasino conviva meus venetoque loquatur, Nec facient quemquam pocula nostra reum.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, XLVIII12)
neque enim quicquam illi nocet nisi quod Graecus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 6134)
umbra, quam Lucretius sic definit, 'supra spoliatus lumine aer'. ergo umbra si ex corpore creatur, sine dubio perit cum eo, nec est quicquam reliquum de homine quod inferos petat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 6547)

SEARCH

MENU NAVIGATION