라틴어 문장 검색

neque enim quicquam aliud in corporum forma diligendum quam quod ammoneant diuinos animos eius pulchritudinis, quam prius ueram et sinceram inter deos uidere.
(아풀레이우스, 변명 11:6)
ut igitur habere concedam - ne aliquid obiecisse te credas, si negaro - , non tamen ex eo accipi me necesse est exornari quoque ad speculum solere.
(아풀레이우스, 변명 12:7)
ita et tibi umbra ignobilitatis a probatore obstitit, et ego numquam studui male facta cuiusquam cognoscere, sed semper potius duxi mea peccata tegere quam aliena indagare.
(아풀레이우스, 변명 15:12)
quod utinam tantus animi forem, ut praeter eam supellectilem nihil quicquam requirerem, sed eundem ornatum digne gestarem, quem Crates ultro diuitiis abiectis appetiuit.
(아풀레이우스, 변명 21:2)
quasi quisquam debeat causas alienae sententiae reddere.
(아풀레이우스, 변명 25:10)
nolo negare.
(아풀레이우스, 변명 28:3)
ceterum ad magian nihil quicquam uidetur mihi adiutare.
(아풀레이우스, 변명 29:3)
Dixi, cur non arbitrer quicquam negotii esse magis et piscibus.
(아풀레이우스, 변명 30:1)
an quicquam stultius quam ex nominum propinquitate uim similem rerum coniectam?
(아풀레이우스, 변명 32:4)
Sophocles poeta Euripidi aemulus et superstes, uixit enim ad extremam senectam, cum igitur accusaretur a filio suomet dementiae, quasi iam per aetatem desiperet, protulisse dicitur Coloneum suam, peregregiam tragoediarum, quam forte tum in eo tempore conscribebat, eam iudicibus legisse nec quicquam amplius pro defensione sua addidisse, nisi ut audacter dementiae condemnarent, si carmina senis displicerent.
(아풀레이우스, 변명 35:1)
aiunt mulierem magicis artibus, marinis illecebris a me petitam eo in tempore, quo me non negabunt in Gaetuliae mediterraneis montibus fuisse, ubi pisces per Deucalionis diluuia repperientur.
(아풀레이우스, 변명 39:14)
Haec et alia apud plerosque de magiis et pueris lego equidem, sed dubius sententiae sum, dicamne fieri posse an negem, quamquam Platoni credam inter deos atque homines natura et loco medias quasdam diuorum potestates intersitas, easque diuinationes cunctas et magorum miracula gubernare;
(아풀레이우스, 변명 41:1)
quod ita factum nec ab illis negari potest.
(아풀레이우스, 변명 42:8)
non negabunt turpissimum puerum, corpore putri et morbido, caducum, barbarum, rusticanum.
(아풀레이우스, 변명 42:14)
nam caducum esse puerum nec tu audebis negare.
(아풀레이우스, 변명 43:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION