라틴어 문장 검색

"semicaper, coleris cinctutis, Faune, Lupercis, cum lustrant celebres vellera secta vias."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권52)
"quod potuit, lacrimas manibus ille dedit, hunc vos per lacrimas, per vestra alimenta rogate, ut celebrem nostro signet honore diem."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권283)
quaeque puer quondam primis diffuderat annis, promit fumoso condita vina cado.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권317)
"a patre dicta meo quondam Saturnia Roma est:"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권17)
ante domus Manli fuerat, qui Gallica quondam a Capitolino reppulit arma Iove.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권126)
pontibus et magno iuncta est celeberrima Circo area, quae posito de bove nomen habet:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권310)
"nupta fuit quondam matertera Caesaris illi."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권524)
Utque Dryantiadae Rhodopeia regna tenenti, In gemino dispar cui pede cultus erat, Ut fuit Oetaeo quondam generoque draconum Tisamenique patri Callirhoesque viro . Nec tibi contingat matrona pudicior illa, Qua potuit Tydeus erubuisse nuru :
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 16:3)
Ut qui Threicii quondam praesepia regis Fecerunt dapibus sanguinolenta suis :
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 18:2)
Neve operis famam posset delere vetustas, instituit sacros celebri certamine ludos, Pythia perdomitae serpentis nomine dictos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 44:10)
Tum deus "Arcadiae gelidis in montibus" inquit "inter hamadryadas celeberrima Nonacrinas naias una fuit;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 68:1)
Nunc dea linigera colitur celeberrima turba, nunc Epaphus magni genitus de semine tandem creditur esse Iovis, perque urbes iuncta parenti templa tenet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 74:1)
Quem quondam magna loquentem nec sibi cedentem Phoeboque parente superbum non tulit Inachides, "matri" que ait "omnia demens credis et es tumidus genitoris imagine falsi."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 74:3)
bracchia coeperunt nigris horrescere villis curvarique manus et aduncos crescere in ungues officioque pedum fungi, laudataque quondam ora Iovi lato fieri deformia rictu.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 39:3)
A quotiens, sola non ausa quiescere silva, ante domum quondamque suis erravit in agris!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 39:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION