라틴어 문장 검색

augur erat (nomen longis intercidit annis, nuper ab Etrusca venerat exul humo), ille caprum mactat, iussae sua terga puellae pellibus exsectis percutienda dabant, luna resumebat decimo nova cornua motu, virque pater subito nuptaque mater erat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권288)
terribilem quondam fugiens Typhona Dione, tunc cum pro caelo Iuppiter arma tulit, venit ad Euphraten comitata Cupidine parvo inque Palaestinae margine sedit aquae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권296)
at quondam, dum longa gerunt pugnacibus armis bella, Parentales deseruere dies.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권344)
est via, quae populum Laurentes ducit in agros, quondam Dardanio regna petita duci:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권422)
neque enim vocem viresque loquendi aut aliquid toto pectore mentis habet, sed tremit, ut quondam stabulis deprensa relictis parva sub infesto cum iacet agna lupo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권510)
iactatur tumidas exul Phoenissa per undas humidaque opposita lumina veste tegit:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권393)
"Anna, per hanc iuro, quam quondam audire solebas tellurem fato prosperiore dari, perque deos comites, hac nuper sede locatos, saepe meas illos increpuisse moras, nec timui de morte tamen, metus abfuit iste."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권408)
"quondam sacrata est colle Quirini hac Fortuna die Publica,"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권254)
exta bovis gravidae dantur, fecundior annus provenit, et fructum terra pecusque ferunt, hanc quondam Cytherea diem properantius ire iussit et admissos praecipitavit equos, ut titulum imperii quam primum luce sequenti Augusto iuveni prospera bella darent.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권460)
an, quod in his vitae causa est, haec perdidit exul, his nova fit coniunx, haec duo magna putant?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권530)
"magna fuit quondam capitis reverentia cani, inque suo pretio ruga senilis erat."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권32)
"duxerat Oceanus quondam Titanida Tethyn, qui terram liquidis, qua patet, ambit aquis, hinc sata Pleione cum caelifero Atlante iungitur, ut fama est, Pleiadasque parit."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권44)
"Arcades hunc Ladonque rapax et Maenalus ingens rite colunt, luna credita terra prior, exul ab Arcadia Latios Evander in agros venerat, impositos attuleratque deos."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권47)
quaeque puer quondam primis diffuderat annis, promit fumoso condita vina cado.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권317)
"a patre dicta meo quondam Saturnia Roma est:"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권17)

SEARCH

MENU NAVIGATION