라틴어 문장 검색

sed descripta ex veteri admodum exemplari, mundo scilicet ipso, et natura rerum et mentis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Epistola 3:8)
ex quo fit, ut universa ista ratio humana, qua utimur quoad inquisitionem naturae, non bene congesta et aedificata sit, sed tanquam moles aliqua magnifica sine fundamento.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Introduction 2:7)
quodque alia omnino quam prioribus cognita fuerit via aperienda sit intellectui humano, et alia comparanda auxilia, ut mens suo jure in rerum naturam uti possit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 4:2)
Quin et illi ipsi authores qui dictaturam quandam in scientiis invaserunt et tanta confidentia de rebus pronuntiant, cum tamen per intervalla ad se redeunt, ad querimonias de subtilitate naturae, veritatis recessibus, rerum obscuritate, causarum implicatione, ingenii humani infirmitate, se convertunt;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 5:41)
Nemo enim rei alicujus naturam in ipsa re recte aut foeliciter perscrutatur;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 5:69)
Siquidem dialectica quae recepta est, licet ad civilia et artes quae in sermone et opinione positae sunt rectissime adhibeatur, naturae tamen subtilitatem longo intervallo non attingit;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 5:78)
ubi tot ambigua viarum, tam fallaces rerum et signorum similitudines, tam obliquae et implexae naturarum spirae et nodi, undequaque se ostendunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 6:4)
antequam vero ad remotiora et occultiora naturae liceat appellere, necessario requiritur ut melior et perfectior mentis et intellectus humani usus et adoperatio introducatur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 6:18)
Atque hoc modo inter empiricam et rationalem facultatem (quarum morosa et inauspicata divortia et repudia omnia in humana familia turbavere) conjugium verum et legitimum in perpetuum nos firmasse existimamus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 7:16)
quod certe fiet, si naturae inquisitionem ulla ex parte veluti interdicto separatam putant.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 9:5)
De scientiis autem quae naturam contemplantur sanctus ille philosophus pronuntiat, Gloriam Dei esse celare rem;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 9:8)
non aliter ac si divina natura innocenti et benevolo purorum ludo delectaretur, qui ideo se abscondunt ut inveniantur;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 9:10)
quum nos omnem istam rationem humanam praematuram, anticipantem, et a rebus temere et citius quam oportuit abstractam, (quatenus ad inquisitionem naturae) ut rem variam et perturbatam et male extructam rejiciamus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 10:16)
Novum Organum, sive Indicia de Interpretatione Naturae.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 4:2)
ut per hoc (quantum conditio humanitatis ac mortalitatis patitur) exaltetur intellectus, et facultate amplificetur ad naturae ardua et obscura superanda.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 15:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION