라틴어 문장 검색

absistunt turmae, suspectaque tellus omnibus, infidi miles vestigia campi circuit, atque avidae tristis locus ille ruinae cessat et inferni vitatur honore sepulcri, nuntius hortanti diversa in parte maniplos Adrasto, vix ipse ratus vidisse, Palaemon . advolat et trepidans - steterat nam forte cadenti proximus inspectoque miser pallebat hiatu -
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권68)
"comes invia mecum Tartara, ni superos Acheron excluderet, isses."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권219)
sternit Iona Chromis, Chromin Antiphos, Antiphon Hypseus, Hypseus Astyagen evasurumque relicto amne Linum, ni fata vetent et stamine primo ablatum tellure mori.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권117)
vestrum opus ire retro et senium depellere famae, gaudebat Fauno Nymphaque Ismenide natus maternis bellare tener Crenaeus in undis, Crenaeus, cui prima dies in gurgite fido et natale vadum et virides cunabula ripae, ergo ratus nihil Elysias ibi posse Sorores, laetus adulantem nunc hoc, nunc margine ab illo transit avum:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권149)
"at tu, qui tumidus spoliis et sanguine gaudes insontis pueri, non hoc ex amne potentem Inachon aut saevas victor revehere Mycenas, ni mortalis ego et tibi ductus ab aethere sanguis."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권203)
"armiferum ni protinus improba campum deseris, huic aequam nosces nec Pallada dextrae."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권361)
"vix ullos tanto reor agmine saevam effugisse necem, ni quos deformis in alto sanguine degeneres occultat vita;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권140)
volucrum sic turba recentum, cum reducem longo prospexit in aere matrem, ire cupit contra summique e margine nidi exstat hians, iamiamque cadat, ni pectore toto obstet aperta parens et amantibus increpet alis.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권202)
ardentes alacer succendit Adrastus Argolicusque gener, sequitur iam tristior augur, iamque premunt muros - et adhuc nova funera narrat Amphion - miseramque intrarant protinus urbem, ni Megareus specula citus exclamasset ab alta:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권216)
nec se tanta in certamina fidit sufficere, inferna comitem ni sede Megaeram et consanguineos in proelia suscitet angues, ergo procul vacua concedit valle solumque ense fodit Stygio terraeque immurmurat absens nomen et - Elysiis signum indubitabile regnis - crinalem attollit longo stridore cerasten:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권31)
Nonnihil impulerat dubios, ni torva notasset Tisiphone fraudes caelestique ocior igne adforet increpitans:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권258)
talia dequestus paulatim insumpserat iras mortis, et occulte telum, ni nata vetaret, quaerebat;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권340)
Ni qui scit facere, insidias nescit metuere.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 432)
Ni gradus servetur, nulli tutus est summus locus.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 449)
Ni fallor enim, omne regnum vel imperium bellis quaeritur et victoriis propagatur.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 25장 14:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION