라틴어 문장 검색

si paeniteat, tutum receptum ad expertam clementiam fore:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 15:1)
qui, qua venturum hostem sciebat, gravem praeda eoque impeditiore agmine incedentem adgressus funestam populationem fecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 31:2)
multi per eos dies motus multique impetus hinc atque illinc facti, quia superante multitudine hostes carpere multifariam vires Romanas, ut non suffecturas ad omnia, adgressi sunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 48:1)
anno deinde insequenti lex Terentilia ab toto relata collegio novos adgressa consules est;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 113:1)
inde signum observare iussit, ut pariter et socii rem inciperent referrentque pedem, si receptui cecinisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 244:1)
propalam obviam ire cupiditati parum ausi obsecundando mollire impetum adgrediuntur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 374:1)
fundata deinde et potestate tribunicia et plebis libertate tum tribuni adgredi singulos tutum maturumque iam rati accusatorem primum Verginium et Appium reum deligunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 616:1)
Capitolium ab exulibus et servis occupatum caesis his receptum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri III Periocha2)
quas quantasque res C. Canuleium adgressum!
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 13:1)
Maelius ex equestri ordine, ut illis temporibus praedives, rem utilem pessimo exemplo peiore consilio est adgressus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 140:2)
Veiens multitudine abundans, qui inter dimicationem castra Romana adgrederentur post montes circummisit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 197:1)
consul effusos usque ad vallum persecutus ipsa castra vallumque adgreditur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 310:1)
incertam namque aciem, signum aliis dari, receptui aliis cani iubentibus, invasere opportune Veientes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 337:1)
quod ubi dictator conspexit - iam enim et ipse in deserta hostium castra penetraverat, - cupientem militem discurrere ad praedam spe iniecta maioris in urbe praedae ad portam ducit receptusque intra muros in arcem, quo ruere fugientium turbam videbat, pergit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 372:1)
nihil non adgressuros homines si magna conatis magna praemia proponantur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 385:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION