라틴어 문장 검색

Sal ammoniacus,vel quilibet alius quam optimus teri debet, sic, ut ei paulatim oleum adjiciatur, done crassitudo strigmenti fiat;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VI De oculorum morbis. 82:4)
Si vehemens inflammatio somnum ex toto prohibet, adjici cataplasmati debent papaveris cortices fricti atque contriti, sic, ut ex his pars dimidia sit;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VII De aurium morbis. 4:3)
castorei, papaveris lacrimae pares portiones conteruntur, deinde adjicitur his passum:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VII De aurium morbis. 5:4)
vel id, quod amarum in aegyptia faba est, conteritur, rosa adjecta;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VII De aurium morbis. 6:1)
Ubi usus requirit, rursus id medicamentum, adjecto passo, teritur.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VII De aurium morbis. 7:5)
Illud perpetuum est, quotiescumque crassius medicamentum est, quam ut in aurem instillari possit, adjiciendum eum esse humorem, ex quo id componi debet, satis liquidum sit.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VII De aurium morbis. 7:6)
aut dulcis mali punici succus in ipsius cortice tepefactus, adjecta myrrhae exigua parte.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VII De aurium morbis. 9:4)
deinde ubi inaruerunt, adjiciuntur passi heminae tres, et simul incoquuntur:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VII De aurium morbis. 10:5)
quum utendum est, adjicitur his mel et vinum.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VII De aurium morbis. 10:6)
Quibus, dum teruntur, adjicitur acetum quam acerrimum, donec crassitudo in his passi fiat.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VII De aurium morbis. 11:4)
Aut aluminis scissilis, papaveris lacrimae, acaciae succi par pondus miscetur, hisque adjicitur hyoscyami succi dimidio minor, quam unius ex superioribus, portio;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VII De aurium morbis. 12:4)
et tum infundere vinum austerum cum rosa mixtum, cui spodii paulum sit adjectum, aut lycium cum lacte, aut herbae sanguinalis succum cum rosa, aut mali punici succum cum exigua myrrhae parte.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VII De aurium morbis. 14:7)
vel aqua, in qua rosa decocta sit, succo aut herbae sanguinalis, aut acaciae adjecto.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VII De aurium morbis. 16:5)
adjiciendum est, incoquendumque, et eo utendum.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VII De aurium morbis. 19:3)
Quod si capitis gravitas manet, attondendum idem, et leniter, sed diu perfricandum est, adjecto vel irino vel laureo oleo, sic, ut utrilibet paulum aceti misceatur;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VII De aurium morbis. 23:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION