라틴어 문장 검색

Hic Sulpicius 'ego vero,' inquit 'Crasse, neque Aristotelem istum neque Carneadem nec philosophorum quemquam desidero.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 147:1)
quae tum denique, cum causa aliqua, quae a me dicenda est, desiderat, quaero.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 147:5)
Sequitur continuatio verborum, quae duas res maxime, conlocationem primum, deinde modum quendam formamque desiderat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 171:1)
Neque vero haec tam acrem curam diligentiamque desiderant, quam est illa poetarum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 184:1)
et aliud dicendi genus deliberationes, aliud laudationes, aliud iudicia, aliud sermones, aliud consolatio, aliud obiurgatio, aliud disputatio, aliud historia desiderat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 211:1)
Quis vero divitiorem quemquam putet quam eum, cui nihil desit, quod quidem natura desideret, aut potentiorem quam illum, qui omnia, quae expetat, consequatur, aut beatiorem, quam qui sit omni perturbatione animi liberatus, aut firmiore fortuna, quam qui ea possideat, quae secum, ut aiunt, vel e naufragio possit ecferre?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 45:3)
Quoniam nihil ex te, Africane, hi maiores natu requirunt, ex me audies, quid in oratione tua desiderem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 104:2)
Nam ab Chrysippo nihil magnum nec magnificum desideravi, qui suo quodam more loquitur, ut omnia verborum momentis, non rerum ponderibus examinet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Tertius 15:2)
Sed quamquam sapientibus conscientia ipsa factorum egregiorum amplissimum virtutis est praemium, tamen illa divina virtus non statuas plumbo inhaerentes nec triumphos arescentibus laureis, sed stabiliora quaedam et viridiora praemiorum genera desiderat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Sextus 10:4)
non curia viris meas desiderat, non rostra, non amici, non clientes, non hospites.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 42:5)
in his desudans atque elaborans corporis viris non magno opere desidero.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 49:10)
quia non modo vituperatio nulla, sed etiam summa laus senectutis est, quod ea voluptates nullas magno opere desiderat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 57:2)
nihil autem est molestum quod non desideres.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 61:3)
quamquam non caret is, qui non desiderat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 61:8)
ergo hoc non desiderare dico esse iucundius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 61:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION