라틴어 문장 검색

equestris pugna nulla admodum fuit, quia, simul inclinatam mediam aciem Mauri Numidaeque videre, extemplo fuga effusa nuda cornua elephantis quoque prae se actis deseruere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 378:1)
postquam tertia iam pugna, tertia victoria cum Poenis erat, ad fortunam inclinavit legatosque ad Hannibalem misit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 443:1)
quoniam quales viros creare vos consules deceat satis est dictum, restat ut pauca de eis in quos praerogativae favor inclinavit dicam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 102:1)
quattuor horis neutro inclinata est pugna.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 184:2)
si enim uno animo omnes vel ad Romanos vel ad Carthaginienses inclinent, nullius civitatis statum fortunatiorem ac beatiorem fore;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 359:1)
cum ad defectionem inclinatos animos cernerent praetores, sed eum motum haud diuturnum fore, si duces amentiae sublati essent, exercitum ducunt Megara, ipsi cum paucis equitibus Herbesum proficiscuntur spe territis omnibus per proditionem urbis potiundae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 388:1)
fraudem quoque Hippocrates addit inclinatis ad omnem suspicionem animis et Cretensium quibusdam ad itinera insidenda missis velut interceptas litteras quas ipse composuerat, reeitat:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 400:1)
et Magonem ac duo ferme milia equitum, qua fugam inclinaturam credebat, omnia itinera insidere iubet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 315:1)
dux, stultitia et temeritate Centenio par, animo haudquaquam comparandus, ubi rem inclinatam ac trepidantis suos videt, equo arrepto cum ducentis ferme equitibus effugit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 320:1)
ea tum cura maxime intentos habebat Romanos, non ab ira tantum, quae in nullam umquam civitatem iustior fuit, quam quod urbs tam nobilis ac potens, sicut defectione sua traxerat aliquot populos, ita recepta inclinatura rursus animos videbatur ad veteris imperii respectum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 4:1)
praeceps in avaritiam et crudelitatem animus ad spolianda quae tueri nequibat, ut vastata hosti relinquerentur, inclinavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 523:1)
fama Agrigentinorum cladis Siciliam cum pervasisset, omnia repente ad Romanos inclinaverunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 573:1)
medium ferme diei erat, et ad id, quod sua sponte cedente in mare aestu trahebatur aqua, acer etiam ortus inclinatum stagnum eodem quo aestus ferebat et adeo nudaverat vada ut alibi umbilico tenus aqua esset, alibi genua vix superaret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 644:1)
diu pugna neutro inclinata stetit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 23:2)
omnia maiora etiam vero praesidia hostium, minora sua, metu interprete semper in deteriora inclinato, ducebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 659:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION