라틴어 문장 검색

iam tantas habuisse opes ut Masinissam regno pulsum eo redegerit ut vita eius fama mortis et latebris, ferarum modo in silvis rapto viventis, tegeretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 173:1)
veniam civitati petebant civium temeritate bis iam eversae, incolumi futurae iterum hostium beneficio;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 214:1)
simul parta ac sperata decora unius horae fortuna evertere potest.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 402:2)
ad hoc discrimen procedunt postero die duorum opulentissimorum populorum duo longe clarissimi duces, duo fortissimi exercitus, multa ante parta decora aut cumulaturi eo die aut eversuri.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 427:1)
neque enim diruere modo ipsa templa ac simulacra evertere satis habuit, sed lapides quoque, ne integri cumularent ruinas, frangi iussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 298:1)
an bello persecuti sceleratam legionem, in potestatem nostram redactam, tergo et cervicibus poenas sociis pendere cum coegissemus, urbem agros suaque omnia cum libertate legibusque Reginis reddidimus?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 352:1)
oppidani primo impigre tuebantur moenia, dein fessi vulneratique aliquot, cum et muri partem eversam operibus hostium cernerent, ad deditionem inclinarunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 189:1)
Cium, item suae dicionis urbem, funditus evertisse ac delesse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 436:1)
Antiochus cum priore aestate omnibus quae in Coele Syria sunt civitatibus ex Ptolomaei dicione in suam potestatem redactis in hiberna Antiocheam concessisset, nihilo quietiora ea ipsis aestivis habuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 247:1)
eodem anno Antiochus rex, cum hibernasset Ephesi, omnes Asiae civitates in antiquam imperii formulam redigere est conatus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 468:1)
saepe me querentem de feminarum, saepe de virorum nec de privatorum modo sed etiam magistratuum sumptibus audistis, diversisque duobus vitiis, avaritia et luxuria, civitatem laborare, quae pestes omnia magna imperia everterunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 35:1)
eos educto exercitu consul sine memorando proelio in potestatem redegit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 193:2)
itaque una crebris ictibus eversa est turris quodque circa muri erat casu eius prostratum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 336:2)
at enim ego eam violavi et everti quod Argivorum civitatem teneo.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 359:1)
deductoque praesidio prosequentibus cunctis, sicut Corinthi et Chalcide, pergit ire in Thessaliam, ubi non liberandae modo civitates erant, sed ex omni colluvione et confusione in aliquam tolerabilem formam redigendae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 582:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION