라틴어 문장 검색

ruinae rerum subdere illos capita, in perniciem trahi, cum Bactra pateant exceptura eos bonis et opulentia, animis quam concipere non possint.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 10장 11:3)
Cum deinceps Menon in Thraciam ah Alexandro missus barbaros ad defectionem inpulisset atque Antipater ad eam conprimendam exercitum ex Macedonia in Thraciam duxisset, opportunitate temporis strenue usi Lacedaemonii totam Peloponnesum paucis urbibus exceptis ad suas partes traxerunt confectoque exercitu viginti milium peditum cum duobus milibus equitum Agidi summam imperii detulerunt.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 1a장 1:14)
horum carne, dum in Bactrianos perventum est, traxere vitam.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 4장 23:3)
Illi manibus sua sponte religatis a participibus consilii trahebantur:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 5장 28:1)
sed consilium distulit Sogdianorum nuntiata defectio, quae Bactrianos quoque traxit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 6장 16:2)
Maior pars a puppe nantes equos loris trahebat.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 9장 5:2)
qui ubi per interpretem cognoverunt iussu regis ipsos ad supplicium trahi, carmen laetantium modo canere tripudiisque et lasciviori corporis motu gaudium quoddam animi ostentare coeperunt.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 10장 5:2)
Ea res, sicut pleraque belli, vana et inanis barbaros ad deditionem traxit:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 11장 27:2)
Spitamenes uxoris inmodico amore flagrabat, quam aegre fugam et nova subinde exilia tolerantem in omne discrimen comitem trahebat.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 3장 3:2)
inde Graeci mentiendi traxere licentiam, Iovis femine Liberum Patrem esse celatum.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 10장 14:3)
Ad hoc quadrigarum II milia trahere et, praecipuum terrorem, elephantos, quos III milium numerum explere dicebat.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 2장 5:1)
Trahi extra sidera et solem cogique adire, quae mortalium oculis natura subduxerit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 4장 20:1)
"Sed quis deorum hoc Macedoniae columen ac sidus diuturnum fore polliceri potest, cum tam avide manifestis periculis offeras corpus oblitus tot civium animas trahere te in casum?"
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 6장 9:6)
Quis crederet saevam paulo ante contionem obtorpuisse subito metu, etiam cum ad supplicium videret trahi nihilo ausos graviora quam ceteros?
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 3장 1:1)
Per quos cum Macedones, qui huius seditionis principes erant, vincti ad supplicia traherentur, unum ex iis auctoritate
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 3장 9:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION