라틴어 문장 검색

in his vigilia, in his etiam somnus reponatur.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 3 3:4)
Nam cum ipsi honestati tum aliquanto magis gloriae eius praedicationique invidemus, atque ea demum recte facta minus detorquemus et carpimus, quae in obscuritate et silentio reponuntur.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 8 6:3)
Praeterea meminimus quanto maiore animo honestatis fructus in conscientia quam in fama reponatur.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 8 14:1)
Solet dicere Claudius Restitutus, qui mihi respondit, vir exercitatus et vigilans et quamlibet subitis paratus, numquam sibi tantum caliginis tantum perturbationis offusum, quam cum praerepta et extorta defensioni suae cerneret, in quibus omnem fiduciam reponebat.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 9 15:1)
'Candidati ne conviventur, ne mittant munera, ne pecunias deponant.'
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 19 1:4)
neque enim dubito futurum, ut non deponas si semel sumpseris.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 21 7:2)
Praeterea, cum reputarem quosdam ex debito aliquantum, quosdam aliquid, quosdam nihil reposuisse, nequaquam verum arbitrabar, quos non aequasset fides solutionis, hos benignitate remissionis aequari.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 2 6:1)
Delphinus occurrit, et nunc praecedere puerum nunc sequi nunc circumire, postremo subire deponere iterum subire, trepidantemque perferre primum in altum, mox flectit ad litus, redditque terrae et aequalibus.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 33 4:2)
tu spes depone viriles.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 37)
Dum iacet et lente revocatas ruminat herbas Atque iterum pasto pascitur ante cibo, Visus erat, somno vires adimente ferendi, Cornigerum terra deposuisse caput.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 59)
quo libet in numero me, Messaline, repone, sim modo pars vestrae non aliena domus :
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 735)
quam levibus ventis sub nube per aethera vectam creditur his Phoebe deposuisse locis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 232)
desierat deposuitque sinu.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권255)
desinit in lacrimas intentaque fila remittit, in gremio voltum deposuitque suum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권477)
hospita Carmentis fidos intrasse penates diceris et longam deposuisse famem;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권342)

SEARCH

MENU NAVIGATION