라틴어 문장 검색

nec vacat, in qua sint positi regione Tomitae, quaerere, finitimo vix loca nota Getae, aut quid Sauromatae faciant, quid Iazyges acres cultaque Oresteae Taurica terra deae, quaeque aliae gentes, ubi frigore constitit Hister, dura meant celeri terga per amnis equo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 230)
corporis ad curam vix vacat illa sui.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 166)
Si vacat exiguum profugo dare tempus amico, o sidus Fabiae, Maxime, gentis, ades, dum tibi quae vidi refero, seu corporis umbra seu veri species seu fuit ille sopor.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 31)
namque ego dum canto tua regna tuaeque parentis in nullum mea mens grande vacavit opus, nec satis hoc fuerat, stulto quoque carmine feci, Artibus ut posses non rudis esse meis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 312)
at tu, sic habeas ferientes cuncta sagittas, sic numquam rapido lampades igne vacent, sic regat imperium terrasque coerceat omnis Caesar, ab Aenea qui tibi fratre tuus, effice, sit nobis non inplacabilis ira, meque loco plecti commodiore velit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 320)
spicula cum pictis haerent in casside pinnis, parsque fere scuti vulnere nulla vacat, nec corpus cunctos feliciter effugit ictus:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 712)
quod tamen ab rerum cura propiore vacabit, vota precor votis addite vestra meis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 926)
tempora nam miserae complectar ut omnia vitae, a meritis eius pars mihi nulla vacat, quae numero tot sunt, quot in horto fertilis arvi Punica sub lento cortice grana rubent, Africa quot segetes, quot Tmolia terra racemos, quot Sicyon bacas, quot parit Hybla favos, confiteor:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 152)
lite vacent aures, insanaque protinus absint iurgia;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권38)
ferimus quae possumus arma, dextraque non omni munere nostra vacat, si mihi non valido torquentur pila lacerto, nec bellatoris terga premuntur equi, nec galea tegimur nec acuto cingimur ense, (his habilis telis quilibet esse potest), at tua prosequimur studioso pectore, Caesar, nomina, per titulos ingredimurque tuos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권9)
ergo ades et placido paulum mea munera voltu respice, pacando si quid ab hoste vacas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권10)
porta vacat culpa, sed tamen omen habet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권136)
di quoque templorum foribus celentur opertis, ture vacent arae stentque sine igne foci.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권353)
cingitur interea Romanis Ardea signis et patitur longas obsidione moras, dum vacat et metuunt hostes committere pugnam, luditur in castris, otia miles agit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권450)
num minus ingenuis artibus illa vacat?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권4)

SEARCH

MENU NAVIGATION