라틴어 문장 검색

Qui cum nec prodere visum dedecus auderet, cupiens efferre sub auras, nec posset reticere tamen, secedit humumque effodit et, domini quales adspexerit aures, voce refert parva terraeque inmurmurat haustae, indiciumque suae vocis tellure regesta obruit et scrobibus tacitus discedit opertis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 23:3)
Quae dum Lucifero genitus miracula narrat de consorte suo, cursu festinus anhelo advolat armenti custos Phoceus Onetor et "Peleu, Peleu!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 42:1)
" Monstri novitate feruntur quisquis adest, narretque rogant.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 20:5)
Sua narret Ulixes, quae sine teste gerit, quorum nox conscia sola est.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 4:3)
quibus illa repulsis ad pelagi nymphas, pelagi gratissima nymphis, ibat et elusos iuvenum narrabat amores.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 68:7)
nam vos narrare soletis, nescio quem regnare Iovem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 74:25)
Si tamen, o superi, mortalia facta videtis, este mei memores (nihil ultra lingua precari sustinet) et longo facite ut narremur in aevo, et, quae dempsistis vitae, date tempora famae!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 83:9)
Admotis Athamanas aquis accendere lignum narratur, minimos cum luna recessit in orbes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 26:5)
egredior, sive illud erat sine funere ferri, squalidus inmissis hirta per ora comis, illa dolore amens tenebris narratur obortis semianimis media procubuisse domo, utque resurrexit foedatis pulvere turpi crinibus et gelida membra levavit humo, se modo, desertos modo complorasse Penates, nomen et erepti saepe vocasse viri, nec gemuisse minus, quam si nataeque meumque vidisset structas corpus habere rogos, et voluisse mori, monendo ponere sensus, respectuque tamen non periisse mei.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 345)
de comite Argolici postquam cognovit Orestis, narratur Pyladen ipse probasse Thoas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 914)
quis nisi Maeonides, Venerem Martemque ligatos narrat, in obsceno corpora prensa toro?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 1175)
non domus apta satis, non hic cibus utilis aegro, nullus, Apollinea qui levet arte malum, non qui soletur, non qui labentia tarde tempora narrando fallat, amicus adest.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 35)
cuique ego narrabam secreti quicquid habebam, excepto quod me perdidit, unus eras.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 64)
is, precor, auditos possit narrare triumphos Caesaris et Latio reddita vota Iovi, teque, rebellatrix, tandem, Germania, magni triste caput pedibus supposuisse ducis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 1219)
utque neque insidias capitisque pericula narrem, vera quidem, veri sed graviora fide, vivere quam miserum est inter Bessosque Getasque illum, qui populi semper in ore ruit . quam miserum est, porta vitam muroque tueri, vixque sui tutum viribus esse loci!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 127)

SEARCH

MENU NAVIGATION