라틴어 문장 검색

Plerique autem dum verentur, ne gratiae potentium nimium impertire videantur, sinisteritatis atque etiam malignitatis famam consequuntur.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 5 2:1)
Si laudatus a te laudare te coepero, vereor ne non tam proferre iudicium meum quam referre gratiam videar.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 8 1:1)
in hoc tamen contentus consilio meo fui veritus ne vetaret;
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 13 6:3)
Vereor ne videar non rogare sed cogere, si precibus eius meas iunxero;
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 21 4:1)
Neque enim vereor ne iactantior videar, cum de me aliorum iudicium non meum profero, praesertim apud te qui nec ullius invides laudibus et faves nostris.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 23 6:1)
Nec tuae naturae est translaticia haec et quasi publica officia a familiaribus amicis contra ipsorum commodum exigere, et ego te constantius amo quam ut verear, ne aliter ac velim accipias, nisi te Kalendis statim consulem videro, praesertim cum me necessitas locandorum praediorum plures annos ordinatura detineat, in qua mihi nova consilia sumenda sunt.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 37 1:1)
Vereor enim, ne et per publicos parum fideliter custodiantur, et non exiguum militum numerum haec cura distringat.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 19 1:1)
vereor ne frustra.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 39 1:2)
Vereor enim, ne in alterutram partem ignorantia lapsus aut illicita confirmem aut necessaria impediam.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 452)
Vereor enim ne aut excessisse aut non implesse officii mei partes videar.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 47 3:2)
quae vereor ne otiosae iaceant.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 54 1:1)
C. PLINIUS TRAIANO IMPERATORI Tu quidem, domine, providentissime vereris,ne commissus flumini atque ita mari lacus effluat;
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 611)
Vereor enim, ne sit immodicum pro omnibus pariter invocare indulgentiam tuam, qua debeo tanto modestius uti, quanto pleniorem experior.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 1043)
Ipse enim, sicut arbitror, praesertim ex sollemnibus causis, concedendum ius istud invitationis, ita vereor ne ii qui mille homines, interdum etiam plures vocant, modum excedere et in speciem διανομῆσ incidere videantur.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 116 2:1)
TRAIANUS PLINIO Merito vereris, ne in speciem διανομῆσ incidat invitatio, quae et in numero modum excedit et quasi per corpora, non viritim singulos ex notitia ad sollemnes sportulas contrahit.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 1171)

SEARCH

MENU NAVIGATION