라틴어 문장 검색

Atque haec arator exsequi poterit, si non solum quae rettuli genera pabulorum providerit, verum etiam copiam faeni, quo melius armenta tueatur, sine quibus terram commode moliri difficile est;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 16장 1:1)
Est autem modus in siccando, ut neque peraridum neque rursus viride colligatur, alterum quod omnem sucum si amisit, stramenti vicem obtinet, alterum si nimium retinuit, in tabulato putrescit ac saepe, cum concaluit, ignem creat et incendium.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 18장 1:3)
quippe cum se frequenter impleant et id, quod ediderunt, optime tueantur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 2장 14:2)
Humillimis tabulatis aptior Visula brevem materiam, durum folium et latum exigit, cuius amphtudine fructus suos optime adversus grandinem tuetur;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 2장 22:1)
eumque pulcherrime radices vitium per aestatem refrigerare, sucumque retinere;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 11장 7:2)
In omni genere impensarum, sicut ait Graecinus, plerique nova opera fortius auspicantur quam tuentur perfecta.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 3장 1:1)
de tuendis nulla cura tangit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 3장 2:1)
Olim autem ab centum iugeribus vocabatur centuria, sed mox duplicata nomen retinuit:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 1장 7:2)
Itaque posito semini arundo adnectitur, quae velut infantiam eius tueatur atque educet, producatque in tantam staturam, quantam permittit agricola.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 5장 8:3)
Et cum autumnus incesserit, ante quam frigus cacumina adurat, omnia folia decerpere expedit, et ita crassis arundinibus, quae ab una parte nodos integros habeant, velut pileis induere, atque a frigore et gelicidiis teneras adhuc virgas tueri.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 10장 21:4)
Ea res a vento et calore maxime tuebitur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 11장 8:3)
Minus commode tuemur armenta paleis, quae ubique et quibusdam regionibus solae praesidio sunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 3장 3:3)
Is porro si tenui liquore conficitur, quam celerrime vendendus est, dum adhuc viridis succum retinet:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 8장 1:2)
Quare vel in primis hoc animal mercari tuerique debet agricola, quod et villam et fructus familiamque et pecora custodit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 12장 1:10)
Nam et paternam speciem gerunt, et salacitatem fecunditatemque vernaculam retinent.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 2장 13:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION