라틴어 문장 검색

sed ubi Xenocrates, ubi Aristoteles ista tetigit (hos enim quasi eosdem esse vultis):
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 183:3)
bonitas praediorum - nam fundos decem et tris reliquit qui Tiberim fere omnes tangunt - huius inopia et solitudo commemoratur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 7장 3:3)
ita vivunt, dum possunt, ut ducere animam de caelo non queant, ita moriuntur ut eorum ossa terra non tangat, ita iactantur fluctibus ut numquam adluantur, ita postremo eiciuntur ut ne ad saxa quidem mortui conquiescant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 26장 2:2)
iam intelleges, Eruci, certum crimen quam multis suspicionibus coarguatur, tametsi neque omnia dicam et leviter unum quidque tangam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 30장 1:7)
quod ut sciret Milo illum Ariciae fuisse, suspicari tamen debuit eum, etiam si Romam illo die reverti vellet, ad villam suam quae viam tangeret deversurum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 19장 3:2)
si mihi bona re publica frui non licuerit, at carebo mala, et quam primum tetigero bene moratam et liberam civitatem, in ea conquiescam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 34장 2:7)
ita moriuntur ut eorum ossa terram non tangant;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 30장 3:4)
esse ea dico quae cerni tangique possunt, ut fundum aedes, parietem stillicidium, mancipium pecudem, supellectilem penus et cetera;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 5장 2:1)
Non esse rursus ea dico quae tangi demonstrarive non possunt, cerni tamen animo atque intellegi possunt, ut si usus capionem, si tutelam, si gentem, si agnationem definias, quarum rerum nullum subest quasi corpus, est tamen quaedam conformatio insignita et impressa intellegentia, quam notionem voco.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 5장 2:3)
Perspicuae sunt quae appetitionem animi iudiciumque tangunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 17장2)
genu mehercule M. Antonium vidi, cum contente pro se ipse lege Varia diceret, terram tangere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 57:1)
Quod si corpora vel non Sphaerica vel diversis in rectis moventia incidant in se mutuo oblique, & requirantur eorum motus post reflexionem, cognoscendus est situs plani a quo corpora concurrentia tanguntur in puncto concursus;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 움직임의 공리와 법칙 24:1)
Si arcus quilibet positione datus AB subtendatur chorda AB, & in puncto aliquo A, in medio curvaturae continuae, tangatur a recta utrinq;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. I. De Methodo Rationum primarum & ultimarum, cujus ope sequentia demonstrantur. 24:1)
Producatur AC ad c, ducatur curva Abc ipsi ABC similis, & recta Ag tangatur curva utraq; in A;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. I. De Methodo Rationum primarum & ultimarum, cujus ope sequentia demonstrantur. 41:2)
Figuram descriptam tangant rectae tres PT, TQV, VR in punctis totidem P, Q, R, concurrentes in T & V. Ad tangentes erigantur perpendicula PA, QB, RC, velocitatibus corporis in punctis illis P, Q, R a quibus eriguntur reciproce proportionalia;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. II. De Inventione Virium Centripetarum. 40:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION