라틴어 문장 검색

tum hoc quoque, quod ridetis, inquit, "in equo dies noctesque persedendo habeo, nec magis me eius quam cicatricum harum pudet paenitetque, quando numquam mihi impedimento ad rem publicam bene gerendam domi militiaeque fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 486:1)
quid me aspectas, stolide?
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 4, scene 225)
rideo.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 5, scene 130)
Vtinam male qui mihi volunt sic rideant.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 5, scene 132)
Quid, stolide, clamas?
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 3, scene 25)
quid ridetis?
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 4, scene 910)
ei se cum frustrantur, frustrari alios stolidi existumant.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 3, scene 639)
nostro seni huic stolido, ei profecto nomen facio ego Ilio;
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 4, scene 917)
Nicobvlvs Quicumque ubi ubi sunt, qui fuerunt quique futuri sunt posthac stulti, stolidi, fatui, fungi, bardi, blenni, buccones, solus ego omnis longe antideo stultitia et moribus indoctis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 5, scene 11)
quasi muti silent, neque me rident.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 3, scene 116)
nemo ridet;
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 3, scene 121)
ita mihi stolido sursum versum os sublevere offuciis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 3, scene 4234)
quasi stolidum, combardum me faciebam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 3, scene 348)
quin tibi quidem quod rideas magis est, quam ut lamentere.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 3, scene 16)
Nullumst hoc stolidius saxum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 4, scene 289)

SEARCH

MENU NAVIGATION