라틴어 문장 검색

Vbi auris repleta est, super lana mollis addenda est, quae umorem intus contineat.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 7장 3:5)
Illud perpetuum est, quotienscumque crassius medicamentum est quam ut in aurem instillari possit, adiciendum eum esse umorem, ex quo id componi debet, donec satis liquidum sit.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 7장 6:5)
Si uero pus quoque aures habent, recte Lycium per se infunditur, aut irinum unguentum aut porri sucus cum melle aut centauri sucus cum passo aut dulcis mali Punici sucus in ipsius cortice tepefactus, adiecta murrae exigua parte.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 7장 7:1)
Ea quoque medicamenta, quae oris exulcerati causa componuntur, aeque ulcera aurium sanant.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 7장 7:7)
Commune uero auxilium aduersus omnes aurium casus iamque usu conprobatum Asclepiades conposuit.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 7장 11:1)
Eodem modo commune auxilium auribus laborantibus est Polyidi sphragis ex dulci uino liquata, quae conpositio priore libro continetur.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 7장 12:1)
Elui quoque aurem oportet uino, in quo marrubium decoctum sit.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 7장 15:4)
Emortui sub his uermes in primam partem auris prouocabuntur, unde educi facillime possunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 7장 15:5)
Sin foramen auris conpressum est, et intus crassa sanies subest, mel quam optimum addendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 7장 16:1)
Vbi uero grauius aliquis audire coepit, quod maxime post longos capitis dolores euenire consueuit, in primis aurem ipsam considerare oportet:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 7장 17:1)
Atque ubi crusta a corpore iam recedit, eluenda auris aqua tepida est, quo facilius ea per se diducta oriculario specillo protrahatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 7장 17:4)
cumque emollitae sunt, eodem modo elui aurem purgarique oportet.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 7장 18:3)
Infundendum autem in aurem castoreum cum aceto et laureo oleo et suco radiculae corticis, aut cucumeris agrestis sucus additis contritis rosae foliis.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 7장 19:3)
Aliud uiti genus est, ubi aures intra se ipsas sonant;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 7장 20:1)
Si ex grauidine est, purgare aurem oportet et spiritum continere, donec inde umor aliquis exspumet.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 7장 21:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION