라틴어 문장 검색

( possim utinam doctae verba referre deae!)
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권423)
ite, deam laeti Fortem celebrate, Quirites:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권504)
convenit et servis, serva quia Tullius ortus constituit dubiae templa propinqua deae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권506)
"laudamus magnas hac quoque parte deas."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권523)
- Therodamanteos ut qui sensere leones, Quique Thoanteae Taurica sacra deae:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 18:3)
Inde ubi libatos inroravere liquores vestibus et capiti, flectunt vestigia sanctae ad delubra deae, quorum fastigia turpi pallebant musco stabantque sine ignibus arae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 39:5)
" Mota dea est sortemque dedit:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 39:7)
Obstipuere diu, rumpitque silentia voce Pyrrha prior iussisque deae parere recusat, detque sibi veniam pavido rogat ore, pavetque laedere iactatis maternas ossibus umbras.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 40:1)
Ortygiam studiis ipsaque colebat virginitate deam.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 68:4)
Ut lenita dea est, vultus capit illa priores fitque quod ante fuit:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 71:7)
Nunc dea linigera colitur celeberrima turba, nunc Epaphus magni genitus de semine tandem creditur esse Iovis, perque urbes iuncta parenti templa tenet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 74:1)
Iussa deae celeres peragunt, ignemque vomentes, ambrosiae suco saturos, praesepibus altis quadrupedes ducunt adduntque sonantia frena.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 11:4)
Vix oculos attollit humo, nec, ut ante solebat, iuncta deae lateri, nec toto est agmine prima, sed silet et laesi dat signa rubore pudoris;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 36:5)
Orbe resurgebant lunaria cornua nono, cum dea venatu, fraternis languida flammis, nacta nemus gelidum, de quo cum murmure labens ibat et attritas versabat rivus harenas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 36:8)
facta est dea.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 42:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION