라틴어 문장 검색

ne somnum quidem extendere in partem diei licet aut a tumultu rerum in otium ruris quieti confugere aut assidua laboriosi officii statione fatigatum corpus voluptaria peregrinatione recreare aut spectaculorum varietate animum detinere aut ex tuo arbitrio diem disponere.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 34:2)
adiuta cultu seges et arbusta sine cultore feritatis ;
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 104:2)
Infelix est Fabricius, quod rus suum, quantum a re publica vacavit, fodit ?
(세네카, De Providentia, book 1 27:1)
Si quis de felicitate Diogenis dubitat, potest idem dubitare et de deorum immortalium statu, an parum beate degant, quod illis nec praedia nec horti sint nec alieno colono rura pretiosa nec grande in foro faenus.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 76:1)
Sicut in arvo, quod segeti proscissum est, aliqui flores internascuntur, non tamen huic herbulae, quamvis delectet oculos, tantum operis insumptum est - aliud fuit serenti propositum, hoc supervenit - , sic voluptas non est merces nec causa virtutis sed accessio, nec quia delectat placet, sed, si placet, et delectat.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 45:1)
Quare cultius rus tibi est quam naturalis usus desiderat ?
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 87:1)
Non delectant ignoti seruorum domino greges nec sonantia laxi ruris ergastula:
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum: liber secundus, adoptandus post tres abdicatos.31)
puerum rus misit.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 4, indiscreti filius et privignus.2)
utrumque puerum ruri educauit;
(세네카, Excerpta Controversiae, book 4, indiscreti filius et privignus.4)
filius enim rus ablegatus a patre et educatus est sic ut ignotus esse posset et matri.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 4, indiscreti filius et privignus.25)
Arata quondam populis rura singulorum nunc ergastulorum sunt latiusque uilici quam reges imperant.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 5, Domus cum arboee exusta.31)
Matrimonii celebritatem remoti angulo ruris abscondis;
(세네카, Excerpta Controversiae, book 8, Pauper naufragus divitis socer.44)
Non prata viridi laeta facie germinant nec adulta leni fluctuat Zephyro seges;
(세네카, Hercules Furens 10:22)
quicquid ludorum seges Arabesque odoris quicquid arboribus legunt conferte in aras, pinguis exundet vapor, populea nostras arbor exornet comas, te ramus oleae fronde gentili tegat, Theseu;
(세네카, Hercules Furens 13:8)
nec si totus serviat Hebrus ruraque dives iungat Hydaspes intraque suos currere fines spectet toto flumine Gangen:
(세네카, Hercules Oetaeus 10:16)

SEARCH

MENU NAVIGATION