라틴어 문장 검색

ne sit cum Philippo res, cuius crudelitatis metu obmutuistis omnes - nam quae alia tacendi advocatis in concilium causa est?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 271:1)
quinque lege cautum testabantur, ne quid quod adversus Philippi societatem esset aut referre magistratibus aut decernere concilio ius esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 287:2)
supererat unus iusti concilii dies;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 288:1)
qui cum plures facti referrent, omnibus fere populis haud dubie approbantibus relationem ac prae se ferentibus quid decreturi essent, Dymaei ac Megalopolitani et quidam Argivorum, priusquam decretum fieret, consurrexerunt ac reliquerunt concilium neque mirante ullo nec improbante.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 292:2)
ob haec concilio, quod inclinaverat ad Romanam societatem iubendam, excesserunt, veniaque iis huius secessionis fuit et magnis et recentibus obligatis beneficiis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 296:1)
quibus domi custodiri iussis, praetor senatu vocato edoctoque quae indices adferrent, proficisci ad coniurationem quaerendam atque opprimendam iussus, cum quinque legatis profectus obvios in agris sacramento rogatos arma capere et sequi cogebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 342:1)
cum haec toto ex concilio certatim omnes vociferarentur, ad Philippum quoque procul stantem vox est perlata.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 465:1)
et apparebat nihil liberae consultationis concilio quod in diem posterum indictum erat Boeotis relictum esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 8:2)
in concilio Attalus primus verba fecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 11:1)
concilio dimisso Quinctius, tantum Thebis moratus quantum Attali repens casus coegit, postquam non vitae praesens periculum vis morbi attulisse sed membrorum debilitatem visa est, relicto eo ad curationem necessariam corporis,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 17:1)
ibi concilium Aetolorum Heracleam indictum tenuit consultantium quantis auxiliis Romanum ad bellum sequerentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 27:1)
et illos prioribus omnibus conciliis colloquiisque de condicionibus pacis semper, non ut ad internecionem bellaretur, disseruisse, et Romanos, praeter vetustissimum morem victis parcendi praecipuum clementiae documentum dedisse pace Hannibali et Carthaginiensibus data.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 134:1)
hoc dimisso concilio postero die rex ad fauces quae ferunt in Tempe - is datus erat locus colloquio - venit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 143:1)
tertio die datur ei Romanorum ac sociorum frequens concilium.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 144:1)
concilium Leucadem indictum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 191:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION