라틴어 문장 검색

huic abiegnae breves pinnae tres, velut sagittis solent, circumdabantur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 725:1)
nec quam infestus is locus esset saeptus undique circumspiciendi spatium fuit vix tandem ex insperato stabilem ad insistendum nanctis locum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 60:2)
ideo, cum munimentis ea saepsissent, praesidio quoque valido firmabant, quod, qui castris exutus erat, etiamsi pugnando acie vicisset, pro victo haberetur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 499:1)
Dic igitur med aniticulam, columbam vel catellum, hirundinem, monerulam, passerculum putillum, fac proserpentem bestiam me, duplicem ut habeam linguam, circumda torquem brachiis, meum collum circumplecte.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 3, scene 3213)
illa haud verbum facit et saepit veste id qui estis . ubi illum saltum video opsaeptum, rogo ut altero sinat ire.
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 5, scene 272)
Iam iubebo ignem et sarmenta, carnifex, circumdari.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 5, scene 1155)
curandumque maxime videtur, ut non facilis aditus sit ad oppugnandum murum, sed ita circumdandum ad loca praecipitia et excogitandum, uti portarum itinera non sint directa sed scaeva.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 5장3)
Moenibus circumdatis sequuntur intra murum arearum divisiones platearumque et angiportum ad caeli regionem directiones.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 6장1)
namque si duae columnae aeque crassae lineis circummetientur, e quibus una sit non striata, altera striata, et circa striglium cava et angulos striarum linea corpora tangat, tametsi columnae aeque crassae fuerint, lineae, quae circumdatae erunt, aequales, quod striarum et striglium circuitus maiorem efficit lineae longitudinem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 4장11)
praeterea corsae sub cymatiis in antepagmentis circumdantur, quae ita distribui debent, uti antepagmenti praeter cymatium ex partibus VII habeant duas partes.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 6장38)
quo bitumine et latere testaceo structum murum Samiramis circumdedit Babyloni.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 3장34)
etiamque Zama est civitas Afrorum, cuius moenia rex Iuba duplici muro saepsit ibique regiam domum sibi constituit.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 3장97)
cum haec sic explicata fuerint et ad aquam erit perventum, tunc saepiatur as structura, ne obturentur venae.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 6장63)
in ea circuli sunt circumdati menstrua spatia finientes.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 8장35)
ita funis ductarius traicitur in inferioris trocleae foramen, uti aequalia duo capita sint funis, cum erit extensus, ibique secundum inferiorem trocleam resticula circumdata et contenta utraeque partes funis continentur, ut neque in sinistram partem possint prodire.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 2장27)

SEARCH

MENU NAVIGATION