라틴어 문장 검색

Ad fundas viscus ne adhaeresceret.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 2, scene 134)
ita qui inest in his inutilis liquor effluens per torulum non patietur emori in eo saniem nec corrumpi materiae aequalitatem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 9장10)
Ea conchylia, cum sunt lecta, ferramentis circa scinduntur, e quibus plagis purpurea sanies, uti lacrima profluens, excussa in mortariis terendo comparatur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 13장7)
est autem nominativus hoc viscus huius visceris, ut Lucretius viscus gigni sanguenque creari.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2116)
viscera nudant 'viscera' non tantum intestina dicimus, sed quicquid sub corio est, ut in Albano Latinis visceratio dabatur, id est caro.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2115)
sanie autem pro sanguine, nam sanies corruptus sanguis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 2214)
Lucretius "permixtus viscere sanguis", item ipse "viscus gigni sanguenque creari".
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 1399)
summaque ieiuna sanie i. h. 'ieiuna sanie' sicca et ex- igua.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 4931)
Non Progne commenta dolos, exuta parentem, Pro pietate scelus redolens, pro matre nouercam, In sua degenerem uertisset uiscera dextram, Nec furor armasset contra sua uiscera matrem.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 16:4)
solida inponit taurorum viscera flammis non exta dicit, sed carnes, nam 'viscera' sunt quicquid inter ossa et cutem est:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 2531)
'viscus' vero, id est caro, 'visceris' facit, ut 'pecus pecoris', et si de carne loquebatur, 'viscere' debuit dicere:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 1398)
Si ferrum intentatur cervicibus viri fortis, si pars subinde alia atque alia suffoditur, si viscera sua in sinu suo vidit, si ex intervallo, quo magis tormenta sentiat, reperitur et per adsiccata viscera recens demittitur sanguis, non timet?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 85 29:2)
et iam prensurum, iam nunc mea viscera rebar in sua mersurum, mentique haerebat imago temporis illius, quo vidi bina meorum ter quater adfligi sociorum corpora terrae, cum super ipse iacens hirsuti more leonis visceraque et carnes cumque albis ossa medullis semianimesque artus avidam condebat in alvum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 27:4)
"pars viscus intrat molle, pars scindit cutem, omnia membra manus pariter fixere ducentae, totidemque guttae vulnerum stillant simul, maior tortor erat qui summa pupugerat infans, quam qui profunda perforarat viscera;"
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Cassiani Forocorneliensis.20)
Inque tui caesus viscera patris eas . Trunca geras saevo mutilatis partibus ense, - Qualia Mamertae membra fuisse ferunt . Utque Syracosio praestricta fauce poetae, Sic animae laqueo sit via clausa tuae . Nudave derepta pateant tua viscera pelle , Ut Phrygium cuius nomina flumen habet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 25:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION