라틴어 문장 검색

mihi nudis rebus eundum est, ut tangat portus fessa carina suos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 155:3)
Huc quoque Caesarei pervenit fama triumphi, languida quo fessi vix venit aura Noti.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 11)
fortuna miserrima tuta est, nam timor eventus deterioris abest, qui rapitur spumante salo, sua brachia tendens porrigit ad spinas duraque saxa manus, accipitremque timens pennis trepidantibus ales audet ad humanos fessa venire sinus, nec se vicino dubitat committere tecto, quae fugit infestos territa cerva canes, da, precor, accessum lacrimis, mitissime, nostris, nec rigidam timidis vocibus obde forem, verbaque nostra favens Romana ad numina perfer, non tibi Tarpeio culta Tonante minus, mandatique mei legatus suscipe causam:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 217)
non ego, si biberes securae pocula Lethes, excidere haec credam pectore posse tuo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 411)
Scylla feris trunco quod latret ab inguine monstris, Heniochae nautis plus nocuere rates, nec potes infestis conferre Charybdin Achaeis, ter licet epotum ter vomat illa fretum, qui quamquam dextra regione licentius errant, securum latus hoc non tamen esse sinunt, hic agri infrondes, hic spicula tincta venenis, hic freta vel pediti pervia reddit hiems, ut, qua remus iter pulsis modo fecerat undis, siccus contempta nave viator eat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 1013)
Iane biceps, anni tacite labentis origo, solus de superis qui tua terga vides, dexter ades ducibus, quorum secura labore otia terra ferax, otia pontus habet:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권33)
Lotis in herbosa sub acernis ultima ramis, sicut erat lusu fessa, quievit humo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권240)
fessa resedit humo ventosque accepit aperto pectore, turbatas restituitque comas, dum sedet, umbrosae salices volucresque canorae fecerunt somnos et leve murmur aquae, blanda quies furtim victis obrepsit ocellis, et cadit a mento languida facta manus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권11)
"restitit ad nostras fessa labore fores."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권128)
Vesta iacet placidamque capit secura quietem, sicut erat, positum caespite fulta caput, at ruber hortorum custos nymphasque deasque captat et errantes fertque refertque pedes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권204)
Hanc quoque cum patriis Galatea receperit undis, plenaque securae terra quietis erit, surgit humo iuvenis telis afflatus avitis et gemino nexas porrigit angue manus, notus amor Phaedrae, nota est iniuria Thesei:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권477)
sine militis usu mollia securae peragebant otia gentes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 15:6)
Neve foret terris securior arduus aether, adfectasse ferunt regnum caeleste Gigantas altaque congestos struxisse ad sidera montes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 19:1)
Conveniunt illuc popularia flumina primum, nescia, gratentur consolenturne parentem, populifer Sperchios et inrequietus Enipeus Apidanusque senex lenisque Amphrysos et Aeas, moxque amnes alii, qui, qua tulit impetus illos, in mare deducunt fessas erroribus undas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 59:6)
Iuppiter ut vidit fessam et custode vacantem, "hoc certe furtum coniunx mea nesciet" inquit, "aut si rescierit sunt o sunt iurgia tanti.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 35:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION