라틴어 문장 검색

sedatis Hannibal certaminibus Allobrogum cum iam Alpes peteret, non recta regione iter instituit sed ad laevam in Tricastinos flexit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 316:1)
sed is tumultus momento temporis, postquam liberata itinera fuga montanorum erant, sedatur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 344:1)
Hannibal paucis propugnatoribus in vallo portisque positis ceteros confertos in media castra recepit intentosque signum ad erumpendum exspectare iubet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 629:1)
quod ubi Hannibal accepit laxatamque pugnam et recessum a castris vidit, extemplo equitibus dextra laevaque emissis in hostem ipse cum peditum robore mediis castris erupit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 631:1)
sed antequam opprimit lux maioraque hostium agmina obsaepiunt iter, per hos qui inordinati atque incompositi obstrepunt portis erumpamus!
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 607:1)
cum in hanc sententiam pedibus omnes issent, summotaque foro per magistratus turba patres diversi ad sedandos tumultus discessissent, tum demum litterae a C. Terentio consule allatae sunt:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 666:1)
ceterum cum sedato urbis tumultu revocati in curiam patres essent, aliae insuper ex Sicilia litterae allatae sunt ab T. Otacilio propraetore:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 671:1)
postero die, cum circumsessi ab exercitu victore aqua arceremur nec ulla iam per confertos hostes erumpendi spes esset, nec esse nefas duceremus quinquaginta milibus hominum ex acie nostra trucidatis aliquem ex Cannensi pugna Romanum militem restare, tunc demum pacti sumus pretium quo redempti dimitteremur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 702:1)
prius, inquam, P. Sempronio per civium agmen quam per hostium fuit erumpendum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 734:3)
ex milibus septem armatorum sescenti exstiterunt qui erumpere auderent, qui in patriam liberi atque armati redirent, neque his sescentis hostes obstitere:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 736:1)
maluerunt in tentoriis latentes simul lucem atque hostem exspectare, cum silentio noctis erumpendi occasio esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 739:1)
at enim ad erumpendum e castris defuit animus, ad tutanda fortiter castra animum habuerunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 739:2)
cum erumpere e castris oportet, cunctamini ac manetis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 743:1)
ego non magis istos redimendos, patres conscripti, censeo quam illos dedendos Hannibali qui per medios hostes e castris eruperunt ac per summam virtutem se patriae restituerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 744:1)
sex milia, quae eruperant, fide ab Atherbale data perfidia Hannibalis vincta sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII Periocha4)

SEARCH

MENU NAVIGATION