라틴어 문장 검색

mentis ualitudinem et ipse senserat ac subinde de secessu deque purgando cerebro cogitauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 50장 2:3)
quod ipsi quoque etsi falso in quadam coniuratione quasi participes nominati, suspectos tamen se et inuisos sentiebant.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 56장 1:3)
sin autem ἠλαττῶσθαι sentimus eum et βεβλάφθαι και` εἰσ τη`ν τοῦ σώματοσ και` εἰσ τη`ν τῆσ ψυχῆσ ἀρτιότητα, praebenda materia deridendi et illum et nos non est hominibus τα` τοιαῦτα σκώπτειν και` μυκτηρίζειν εἰωθόσιν. nam semper aestuabimus, si de singulis articulis temporum deliberabimus, μη` πρου¨ποκειμένου ἡμῖν posse arbitremur eum gerere honores necne.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 4장 2:1)
cum decurias rerum actu expungeret, eum, qui dissimulata uacatione quam beneficio liberorum habebat responderat, ut cupidum iudicandi dimisit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 15장 1:2)
de quodam etiam negotio ita ex tabella pronuntiasse creditur, secundum eos se sentire, qui uera proposuissent.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 15장 3:1)
excusans quidam testem e prouincia ab eo uocatum negauit praesto esse posse dissimulata diu causa;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 15장 3:3)
initium autem sumpsit historiae post caedem Caesaris dictatoris, sed et transiit ad inferiora tempora coepitque a pace ciuili, cum sentiret neque libere neque uere sibi de superioribus tradendi potestatem relictam, correptus saepe et a matre et ab auia.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 41장 2:2)
neque dissimulabat uelle se palmarum numerum ampliari;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 22장 2:1)
paulatim uero inualescentibus uitiis iocularia et latebras omisit nullaque dissimulandi cura ad maiora palam erupit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 27장 1:1)
ex nonnullis comperi persuasissimum habuisse eum neminem hominem pudicum aut ulla corporis parte purum esse, uerum plerosque dissimulare uitium et callide optegere;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 29장 1:3)
et cum ter ueneno temptasset sentiretque antidotis praemunitam, lacunaria, quae noctu super dormientem laxata machina deciderent, parauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 34장 2:2)
et in auspicando opere Isthmi magna frequentia clare ut sibi ac populo R. bene res uerteret optauit dissimulata senatus mentione.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 37장 3:3)
successores percussoresque summittere exercitus et prouincias regentibus, quasi conspiratis idemque et unum sentientibus;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 43장 1:2)
quod ut sensit, trepidanter effatus:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 49장 3:4)
loricam tamen induit linteam, quanquam haud dissimulans parum aduersus tot mucrones profuturam.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 19장 1:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION