라틴어 문장 검색

ex is altera apud Graios Cynosura vocatur, altera dicitur esse Helice, cuius quidem clarissimas stellas totis noctibus cernimus, quas nostri Septem soliti vocitare Triones;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 105:3)
nemo enim horum sic sapiens, ut sapientem volumus intellegi, nec ii, qui sapientes habiti et nominati, M. Cato et C. Laelius, sapientes fuerunt, ne illi quidem septem, sed ex mediorum officiorum frequentia similitudinem quandam gerebant speciemque sapientium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 20:3)
Atque haec ego non reprehendo, sed ante oculos posita esse dico, ut eas item quattuor, quinque, sexve partis vel etiam septem, quoniam aliter ab aliis digeruntur, in quas est ab his omnis oratio distributa:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 79:4)
Sed ut ad Graecos referam orationem, quibus carere hoc quidem in sermonis genere non possumus - nam ut virtutis a nostris, sic doctrinae sunt ab illis exempla petenda - septem fuisse dicuntur uno tempore, qui sapientes et haberentur et vocarentur:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 137:1)
Eos vero septem, quos Graeci sapientis nominaverunt, omnis paene video in media re publica esse versatos.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 19:5)
Ac Romulus cum septem et triginta regnavisset annos et haec egregia duo firmamenta rei publicae peperisset, auspicia et senatum, tantum est consecutus, ut, cum subito sole obscurato non conparuisset, deorum in numero conlocatus putaretur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 27:1)
Olympias enim secunda et sexagesima eadem Superbi regni initium et Pythagorae declarat adventum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 44:8)
cui subiecti sunt septem, qui versantur retro contrario motu atque caelum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Sextus, chapter2 4 2:5)
Illi autem octo cursus, in quibus eadem vis est duorum, septem efficiunt distinctos intervallis sonos, qui numerus rerum omnium fere nodus est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Sextus, chapter2 5 2:7)
cuius magister Leontinus Gorgias centum et septem complevit annos, neque umquam in suo studio atque opere cessavit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 18:5)
invitus feci ut fortissimi viri T. Flaminini fratrem L. Flamininum e senatu eicerem septem annis post quam consul fuisset, sed notandam putavi libidinem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 54:4)
vixi cum Axio, qui etiam me ad Septem Aquas duxit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS AD ATTICVM, letter 15 10:3)
Sextilis sexagesimo et quingentesimo post pugnam Bovillanam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS AD ATTICVM, letter 13 2:2)
post Leuctricam pugnam die septingentesimo sexagesimo quinto.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS AD ATTICVM, letter 1 49:11)
septem praeterea coniunctae lecticae amicarum sunt an amicorum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS AD ATTICVM, letter 10 11:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION