라틴어 문장 검색

Auferet ex oculis veniens aurora Booten, continuaque die sidus Hyantis erit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권455)
"aetheriam servate deam, servabitis urbem:"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권269)
Sideraque et radiis circumdata solis imago, Lunaque , quae numquam quo prius , orbe micas , Noxque tenebrarum specie reverenda tuarum ;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 4:4)
Nec tibi sol calidus , nec sit tibi lucida Phoebe, Destituant oculos sidera clara tuos . Nec se Vulcanus , nec se tibi praebeat aer, Nec tibi det tellus nec tibi pontus iter . Exul , inops erres , alienaque limina lustres , Exiguumque petas ore tremente cibum . Nec corpus querulo , nec mens vacet aegra dolore, Noxque die gravior sit tibi , nocte dies . Sisque miser semper , nec sis miserabilis ulli :
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 6:1)
Te fera nec quicquam placidum spondentia Martis Sidera presserunt falciferique senis . Lux quoque natalis , ne quid nisi triste videres , Turpis et inductis nubibus atra fuit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 10:8)
Ut ferus Aeolides , ut sanguine sexus eodem , Quo genita est liquidis quae caret Arctos aquis, - Ut Macelo rapidis icta est cum coniuge flammis, Sic , precor , aetherii vindicis igne cadas . Praedaque sis illis , quibus est Latonia Delos Ante diem rapto non adeunda Thaso :
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 22:3)
Vix ita limitibus dissaepserat omnia certis, cum, quae pressa diu massa latuere sub illa, sidera coeperunt toto effervescere caelo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 10:12)
Pronaque cum spectent animalia cetera terram, os homini sublime dedit, caelumque videre iussit et erectos ad sidera tollere vultus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 12:4)
Neve foret terris securior arduus aether, adfectasse ferunt regnum caeleste Gigantas altaque congestos struxisse ad sidera montes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 19:1)
Ergo ubi marmoreo superi sedere recessu, celsior ipse loco sceptroque innixus eburno terrificam capitis concussit terque quaterque caesariem, cum qua terram, mare, sidera movit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 24:1)
Ergo ubi diluvio tellus lutulenta recenti solibus aetheriis altoque recanduit aestu, edidit innumeras species, partimque figuras rettulit antiquas, partim nova monstra creavit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 44:6)
Videt igne micantes sideribus similes oculos, videt oscula, quae non est vidisse satis;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 50:18)
Quem simul ac tetigit, positis in margine ripae procubuit genibus resupinoque ardua collo, quos potuit solos, tollens ad sidera vultus et gemitu et lacrimis et luctisono mugitu cum Iove visa queri finemque orare malorum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 71:3)
Adde quod adsidua rapitur vertigine caelum sideraque alta trahit celerique volumine torquet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 8:17)
Mens antiqua tamen facta quoque mansit in ursa, adsiduoque suos gemitu testata dolores qualescumque manus ad caelum et sidera tollit ingratumque Iovem, nequeat cum dicere, sentit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 39:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION