라틴어 문장 검색

argenti infecti signatique decem et octo milia et trecenta pondo, vasorum argenteorum magnus numerus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 664:3)
triginta milia servilium capitum dicuntur capta, argenti vis ingens facti signatique, auri tria milia octoginta pondo, signa et tabulae, prope ut Syracusarum ornamenta aequaverint.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 255:2)
cum iis litteris, sicut erant, signatis L. Verginio tribuno militum ducendi ad Claudium consulem traduntur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 640:1)
senatu misso urbem est ingressus, argentique prae se in aerarium tulit quattuordecim milia pondo trecenta quadraginta duo et signati argenti magnum numerum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 555:1)
loca quoque, in quibus positum aliquid inscriptumve honoris eius causa fuisset, detestabilia esse, neque in iis quicquam postea poni dedicarique placere eorum quae in loco puro poni dedicarique fas esset;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 503:1)
tulit prae se auri mille et quingenta quindecim pondo, argenti milia, signati denarium triginta quattuor milia et quingentos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 330:1)
cautum erat quo ne plus auri et argenti facti, quo ne plus signati argenti et aeris domi haberemus:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 83:3)
argenti infecti tulit in aerarium decem quattuor milia pondo septingenta triginta duo et signati bigatorum septendecim milia viginti tres et Oscensis argenti centum undeviginti milia quadringentos undequadraginta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 129:1)
secundo aurum argentumque factum infectumque et signatum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 589:3)
signati argenti octoginta quattuor milia fuere ;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 591:1)
praelata in eo triumpho sunt signa militaria ducenta triginta et argenti infecti tria milia pondo, signati tetrachmum Atticum centum decem tria milia, cistophori ducenta undequinquaginta, vasa argentea caelata multa magnique ponderis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 531:1)
consulem dedisse inscriptum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 419:2)
Antiatem auctorem refellit tribunus plebis M. Naevius, adversus quem oratio inscripta P. Africani est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 615:1)
qui super cetera scelera falsas etiam litteras, signo adulterino T. Quinctii signatas, reddiderunt regi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 279:1)
litteris Latinis Graecisque utraque area inscripta erat, in altera Numam Pompilium Pomponis filium, regem Romanorum, sepultum esse, in altera libros Numae Pompilii inesse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 342:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION