라틴어 문장 검색

similiter sensus, cum accessit ad naturam, tuetur illam quidem, sed etiam se tuetur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 52:4)
paribusque stellis similiter distinctis eundem caeli verticem lustrat parva Cynosura.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 106:1)
Similiter nares, quae semper propter necessarias utilitates patent, contractiores habent introitus, ne quid in eas quod noceat possit pervadere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 145:1)
tu autem quod quaeris similiter facis ac si me roges cur te duobus contuear oculis et non altero coniveam, cum idem uno adsequi possim.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 8:5)
Ut enim, si omnis cera commutabilis esset, nihil esset cereum quod commutari non posset, item nihil argenteum nihil aeneum, si commutabilis esset, natura argenti et aeris - similiter igitur, si omnia quae sunt * * e quibus cuncta constant mutabilia sunt, nullum corpus esse potest non mutabile;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 30:1)
Miserrima omnino est ambitio honorumque contentio, de qua praeclare apud eundem est Platonem, similiter facere eos, qui inter se contenderent, uter potius rem publicam administraret, ut si nautae certarent, quis eorum potissimum gubernaret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 113:1)
neque enim isdem de rebus nec omni tempore nec similiter delectamur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 173:3)
similiter nunc petes a Crasso, ut illam copiam ornamentorum suorum, quam constructam uno in loco quasi per transennam praetereuntes strictim aspeximus, in lucem proferat et suo quidque in loco conlocet.'
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 162:3)
Atque, ut iam ad leviora artium studia veniam, si musicus, si grammaticus, si poeta quaeratur, possim similiter explicare, quid eorum quisque profiteatur et quo non amplius ab quoque sit postulandum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 212:3)
'Qui ordo tibi placeat' inquit Catulus 'et quae dispositio argumentorum, in qua tu mihi semper deus videri soles.'
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 179:5)
Crasso dicente nemo tam arrogans, qui similiter se umquam dicturum esse confideret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 364:11)
Similiter nunc de oratore vestro impulsu loquor, summo scilicet;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 84:1)
Qui cum x tabulas summa legum aequitate prudentiaque conscripsissent, in annum posterum decemviros alios subrogaverunt, quorum non similiter fides nec iustitia laudata.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 98:3)
Similiter, quid fissum in extis, quid fibra valeat, accipio;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 26:5)
Similiter Marcius et Publicius vates cecinisse dicuntur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 164:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION