라틴어 문장 검색

itaque asperius paulo iter in Thracia et exercitatior hostis magna clade eos castigavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 5:3)
ea quia non sincera fide tradebant, cum castigarentur, relictis vicis in montem Auginum profugerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 12:1)
undique omnes alii deprecari tribunum, alii castigare.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 44:1)
ut equum tenacem, non parentem frenis asperioribus castigandum esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 282:1)
illo uno collega castigare se nova flagitia et priscos revocare mores posse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 501:1)
seniores eorum nimiam lenitatem populi Romani castigarunt, quod eos homines, qui gentis iniussu profecti occupare agrum imperii Romani et in alieno solo aedificare oppidum conati sint, impunitos dimiserint:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 654:2)
simulatis lacrimis in alterius perniciem veras meas lacrimas suspectas tibi fecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 138:2)
ut illis ipsis, apud quos aut vera aut certe simulata probitate partam gratiam habeo, si quam forte habeo, execrabilis et invisus essem?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 151:2)
sacrificium ab Dida seu institutum seu simulatum est, ad quod celebrandum invitatus Demetrius ab Astraeo Heracleam venit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 287:1)
hoc ubi Placentiam - nam eo forte erat profectus - Aulo nuntiatum est, cum equitibus expeditis secutus dimissos, quos eorum potuit adsequi, reduxit castigatos Pisas;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 494:1)
ne id, quod non agitur, Callicrates, simulaverimus agi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 295:2)
qui utriusque partis principibus castigatis, cum iniusto faenore gravatum aes alienum, ipsis magna ex parte concedentibus qui onerarant levasset, iusti crediti solutionem in decem annorum pensiones distribuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 49:1)
sed cum aut verbis castigandus aut armis sit qui foedus rumpit, sicut bellum adversus te alii quam mihi mandatum malim, ita orationis acerbitatem adversus hospitem, utcumque est, subibo, sicut medici cum salutis causa tristiora remedia adhibent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 418:1)
non recusabo quin simulato sacrificio aliud petisse videar.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 445:2)
non per insidias et nocturna proelia, nec simulatam fugam improvisosque ad incautum hostem reditus, nec ut astu magis quam vera virtute gloriarentur, bella maiores gessisse:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 497:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION