라틴어 문장 검색

itaque ut laevam involvere toga et incingi paene furiosum est, sinum vero in dextrum humerum ab imo solutum ac delicatum, fiuntque adhuc peius aliqua, ita cur laxiorem sinistro brachio non subiiciamus?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 293:1)
dextra, cum iam incipiendum erit, paulum prolata ultra sinum gestu quam modestissimo, velut spectans quando incipiendum sit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 306:6)
nos plerumque maioribus velis , validior spiritus nostros sinus tendat;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 203:2)
Catilina cum exercitu faucibus urget, alii intra moenia atque in sinu urbis sunt hostes;
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 52장63)
Non licet divitias in sinu positas contemnere ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 20 10:2)
Itaque quo celerius evaderem, protinus per altum ad Nesida derexi praecisurus omnes sinus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 53 1:4)
Quaedam defetigat et velut levia tela laxo sinu eludit, quaedam discutit et in eum usque, qui miserat, respuit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 53 12:4)
Nam qui aliquid virtute melius putat aut ullum praeter illam bonum, ad haec, quae a fortuna sparguntur, sinum expandit et sollicitus missilia eius expectat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 6:3)
Si ferrum intentatur cervicibus viri fortis, si pars subinde alia atque alia suffoditur, si viscera sua in sinu suo vidit, si ex intervallo, quo magis tormenta sentiat, reperitur et per adsiccata viscera recens demittitur sanguis, non timet?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 85 29:2)
Ubicumque in aliquem sinum litus curvabitur, vos protinus fundamenta iacietis nec contenti solo nisi quod manu feceritis, mare agetis introrsus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 89 21:6)
illa te sinu suo proteget, in huius sacrario eris aut tutus aut tutior.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 103 4:4)
Invidiam effugies, si te non ingesseris oculis, si bona tua non iacta veris, si in sinu gaudere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 105 3:3)
sinum laxa, merum lucrum est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 119 1:3)
neve desertus foret a paelice umquam barbara caelebs torus, ablatam Achilli diligit Lyrnesida, nec rapere puduit e sinu avulsam viri - en Paridis hostem, nunc novum vulnus gerens amore Phrygiae vatis incensus furit, et post tropaea Troica ac versum Ilium captae maritus remeat et Priami gener.
(세네카, 아가멤논 4:13)
ut aura plenos fortior tendit sinus, posuere tonsas, credita, est vento ratis {ususque transtris miles aut terras procul, quantum recedunt vela, fugientes notat, aut bella narrat:
(세네카, 아가멤논 10:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION